PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 86r

Facsimile

TZ et ZG rectarum eam quidem que est TZ faciunt ad subiacentes earum que sunt GA et AZ quantitates xv xxv ix, at vero ZG eorumdem li xiii xliii, totamque GT lxvi xxxvi lii. Propter hoc autem et ad eorum que sunt cxx proportionem utriusque ZA et AG ypothenusarum ZT quidem fiet lxxxii xiiii viii, GT vero similiter cxvi xxxi xxxvi, periferiarum autem que super ZT graduum lxxxvi xxxi iiii et que super TG similiter graduum clii xxvii lvi. His autem consequenter et ZAT angulus talium xliii xv xxxii, qualium sunt iiiior recti ccclx, atque TAG angulus eorumdem lxxvi xiii lviii, et reliquorum ZGA angulus eius que penes velocitatem stelle precessionis graduum xiii xlvi ii, atque ZAI eorum qui apparentis anomalie graduum xxxii lii xxvi quibus cum pertineant secundum eas que in apoguio proportiones discrete longitudinis gradus ix xlviii li periodicorum graduum periodicorum graduum] periodice vero F1 x xvi li, et dimidium precessionis relinquitur graduum iii lvii xi et dierum x et dimidii ad proximum, totaque precessio graduum vii liiii xxii et dierum xxi.

Secundum eas autem que circiter minima apostimata ratiotinationes que fiunt circiter cxx periodicorum graduum ab apoguio distantias ea quidem que discretionis prostaferesis ex circa utrimque periguiorum xi gradus epiboli collecta invenitur sexagesimi unius medietatis. Propter hoc autem et eius que est TZ ad ZG proportionem que i i xxx ad iii vii xxxviii, eius autem autem] om. add. s. l. V3 que est EG ad GZ que v x xxxviii ad iii vii xxxviii, et quod sub ipisis xvi xi xxv. Et rursum eius que est GA ad AI proportio que lv xlii ad proximum ad xxii xxx, et eius que est DG ad GI que lxxviii xii ad xxxiii xii, et quod sub ipsis iidxcvi xiiii xxiiii, ex paraboli vero factorum clx xxix latus xii xxxix xlviii multiplicata seorsum in expositam earum que sunt TZ et ZG proporcionem eam quidem que est TZ faciunt ad subiacentes earum que sunt GA et AZ quantitates xii lviii xlvii, ZG vero eorumdem xxxix xxxvi iiii, totamque GT lii xxxiiii li. Propter hoc autem et ad eorum que sunt cxx proporcionem utriusque AZ et AG ypothenusarum TZ fiet lxix xiii xxxi, atque TG similiter cxiii xvi xlviii, periferiarum vero que super TZ graduum lxx xxvii xliiii, que vero super TG cxli xxviii xiiii. His autem consequenter et TAZ angulus talium xxxv xiii lii, qualium sunt iiiior recti ccclx, atque TAG eorumdem lxx xliiii vii, et reliquorum angulus ZAG eius que penes velocitatem stelle precessionis graduum xix xv liii, atque ZAI eorum qui apparentis anomalie graduum xxxv xxx xv, quibus cum pertineant secundum expositas proportiones discrete longitudinis gradus xi xxxix xxx, periodice vero gradus xi xxi xxx, et dimidium precessionis relinquitur graduum vii xxxvii xxiii et dierum xi et dimidii ad proximum, totaque precessio graduum xv xii xlvi et dierum xxiii. Sicque demonstrate sunt quantitates consone ad proximum eis que ex circa unumquodque apparentibus deprehense sunt.

Sumemus vero eas que circa maxima et minima apostimata earum que secundum longitudinum progressionum adiectiones ita. Quoniam enim exempli causa in eis que circa maximum apostima Martis ostendimus eam que ab altera stationum in acronicton epicicli apparentem periferiam, hoc est eam que est ad centrum zodiaci consideratur, graduum xxii xiii xix. His vero pertinentes periodice longitudinis secundum unius ad i iii xi proportionem gradus xxi x ad proximum examinatione quidem non salvant penes hoc in stationibus expositas velocitatum proporciones non manere inpermutabiles et per totas precessiones non tanto tamen ab examinatione differunt, quare et pertinentem eis prostapheresim existentem graduum iii xlv ad proximum differre aliquo cura digno, tantos aufferentes ab xxii xiii xix epicicli gradibus, quoniam quam secundum maxima apostimata maiores sunt apparentes in epiciclo progressiones periodicis, invenimus pertinentem ipsis periodicam progressionem anomalie ab altera stationum in acronicton graduum xviii xxviii xix, quibus, quoniam quidem proportionem mediorum motuum pertinent periodice longitudinis gradus xx lviii viii xxi, istis quidem pro xxi x examinatum habentibus cousi sumus, eos autem qui prostafereseos in xlv gradus totidem ad proximum et hic manentes aufferentes ab ipsis, quoniam quidem secundum maximas apostases minores sunt apparentes secundum longitudinem progressiones periodicis, invenimus et apparentem secundum longitudinem progressionem exposite distantie graduum xvii xiii xxi.

⟨XII.7⟩ Negotium canonis in stationes

Ut autem rursum et in mediis apostimatum medii et maximi et minimi prompte possimus intendere, circa quas epicicli portiones facta unaquaque stellarum stationum fantasiam faciat, docebimus et in hoc canonem versuum quidem xxxi, selidiorum vero xii, quorum quidem ii prima selidia continebunt periodice longitudinis numeros per gradus vi consequenter aliorum canoniorum descensionibus, ea vero que deinceps eas que in unaquaqua v stellarum discrete anomalie distantias ab apparentibus apoguiis epiciclorum prima quidem secundum unum, eas que priorum stationum, secunda vero eas que secundorum. Sumemus autem et istarum quantitates et a supra demonstratis circa media et minima et maxima apostimata et ab eis que in mediis istorum apostimatibus superhabundantiis, de quibus contingemus precomprehendentes in ea que in anomaliarum canonibus eorum que secundum viii selidium sexagesimorum appositione, quoniam quidem condemonstrata sunt secundum unamquamque periodice longitudinis progressionem quantitati plurime penes anomaliam differentie et epiciclorum apostimata ad que maxime et stationum differentia consideratur, primum vero quoniam ostense circa apoguia et periguia precessiones non continent factas stationes, quando secundum apoguia et periguia fuerint centra epiciclorum, sed quando distant aliquam distantiam determinatam in unaquaque stellarum, sumpsimus ab his et pertinentes ipsis apoguiis et periguiis quantitates modo tali.

Itaque in in] om. add. s. l. V3 Saturno quidem et Iove, quoniam quidem nulla cura digno differunt que secundum ipsa apoguia et periguia epiciclorum apostimata ab eis que secundum expositas ab eis distantias, comprehensos in his numeros anomalie eos qui ab apparentibus apoguiis epiciclorum apponemus propriis versibus, hoc est eos quidem qui apoguiorum continentibus ccclx numerum, eos vero qui periguiorum continentibus clxxx numerum. Ostensa vero est in Saturno ea quidem que secundum apoguion excentroticis a periguio epicicli distantia graduum lxvii xv ad proximum, ea vero que secundum pergiuion graduum lxiiii xxxi. In Iove vero ea quidem que secundum apoguion graduum lv lv, que autem secundum periguion graduum lii xlix. Quibus pertinentes ab apoguiis epiciclorum numeros propter promptum ordinabimus in eos que deinceps longitudinis iiii selidiis secundum proprios versus secundum continens quidem eorum que sunt ccclx ab apoguio numerum in iiio quidem selidio cxii xlv gradus prime stationis Saturni, in quarto vero ccxlvii xv secunde stationis, et similiter in quinto quidem cxxiiii v gradus prime stationis Iovis, in sexto vero cxxxv lv gradus secunde stationis. At vero secundum continens eorum que sunt clxxx periguii numerum consequenter eidem ordini et cxv et xxix gradus et ccxliiii xxxi, et similiter cxxvii xi et ccxxxii xlix.

In Marte vero, quoniam quidem ostendimus quoniam, quando xx lviii gradus periodicos distat ab apoguio excentrici centrum epicicli, facit stationes stella distans ab apparente periguio epicicli gradibus xxii xiii, ea que secundum medium apostima progressione continente gradus xvi li, quare esse superhabundantiam graduum v xxii. Est autem et qualium medium apostima lx, talium maximum lxvi et superhabundantiam ipsius ad medium vi, quod autem secundum expositam apoguii distantiam lxv xl xl] add. et que ad medium ipsius superhabundantia v xl F1, multiplicantes vi in v xxii et comparantes facta penes v xl, reperimus ea que secundum ipsum apoguion superhabundantiam penes medium apostima graduum v xl ad proximum, quare eos quidem qui apparenti periguio epicicli gradus colligi xxii xxxii, eos autem que ab apo