PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 67r

Facsimile

multotiens non fiunt obscurationes. Non valente vero neque secundum alium modum huiusmodi conceptione procedere, eo quod nulla stellarum aliquam transmutationem faciat sensibilem, a quo solo apparente distancie sumuntur, credibilior magis antiquorum ordinatio apparet segregans naturalius Sole medio omni distantia distans ab ipso ante ita se habentibus, sed circa ipsum semper motis, in quantum non ea usque removet ipsas in id quod terre propinquius, quantum cura dignam aliquam transmotionem operari possit.

⟨IX.2⟩ De ea que secundum ypotheses erraticorum prepositione

Quod ergo secundum ordines sperarum huiusmodi utique erit. Proposito vero nobis et in quinque erraticis stellis, quemadmodum in Sole et Luna, apparentes ipsarum anomalias omnes demonstrare per planos et circulares motus completas, his quidem propriis existentibus natura divinorum, inordinatione vero et dissimillitudine aliorum, magnum quidem reputari decet quod secundum huiusmodi preportionem offitium et finem tamquam vere eius qui in philosophia mathematice theorie, difficille vero propter multa et convenienter a nullo prius adimpletum: nam et in eis que circa periodicos uniuscuiusque motus inquisitionibus, eo quod secundum comparatas observationes sub visu considerari ad subtilius potest velociter quidem sensibilem facientes secundum quod deinceps tempus differentiam, quando in minori distantia fiunt inquisitum, tarde vero, quando ab ampliore, tempus autem quo erraticorum observationes habemus descriptas breve existens ut ad ita magnam conceptionem eam in que tempus longo multiplicatum prefationem infirmam construit. Atque in anomaliarum inquisitione non parvam ingerit turbationem et duas secundum unumquodque ipsorum apparere factas anomalias et ipsas inequales quidem et magnitudinibus et restitutionum temporibus, quarum hec quidem ad Solem, illa vero ad zodiaci partes proportionem habens consideratur, mixtas autem ubique ambas, quod secundum utramque proprium hinc diffitile discerni possit, et antiquorum observationes indiligenter simul et confuse describi. Nam et magis continue ipsarum stricigmoys stricigmoys] corr. ex stricigmoysis V3 continent et illuminationes. Virtus vero istarum proprietatum non est sine dubitatione conceptio, stationibus quidem non potentibus exanimatum tempus declarare, propter secundum multos dies locali transitione insensibili facta et prius et posterius ipsa statione, illuminationibus nec non nec non] corr. marg. ex vero nec F1 solum loca statim simul disparere facientibus primum vel postremum visis, sed et secundum tempora peccare potentibus causa et differentie aeris et visus observationum; et universaliter ad aliquam stellarum fixarum e spatio longiore facte observationes, nisi quis omnium causa et perspicaciter et artifitiose eis intendat, difficile comprehensibilem et magna attentione indigentem habent quantitatem dimensionis, non solum propter medias observatarum stellarum lineas differentes angulos ad eum qui per medias imagines animalium facere et non omnino rectos, unde convenit multum consequi errorem propter multimodum inclinationis zodiaci circa discretionem et eius quem secundum longitudinem et eius quem secundum latitudinem optenti loci, sed et propter distantias easdem ad orizontes quidem maiores visibus apparere, ad mensuranises mensuranises] mesuranises F1 vero minores, et propter hoc manifestum quoniam aliquotiens quidem velut maiores, aliquotiens non non] vero F1 velut minores subiecto vere spatio mensurari posse. Unde et Ipparco estimo amicum veritatis dictum et propter hec omnia et maxime pro eo quod numquam tantas antea causas examinatarum observationum receptas esse, quantas ipse nobis tradidit, Solis quidem et Lune ypotheses et querere et ut inest demonstrare omni artifitio per planos et circulares motus completas, eis vero que quinque erraticatum per eas que in nos venerunt commemorationes nec principium inmittere, solum vero observationes ipsorum ab utilius coordinare et ostendere per ipsas dissonantia ea que apparent ab eorum qui tunc mathematorum ypothesibus. Non enim solum reputabatur conveniens, ut videtur enuntiare, quoniam duplam queque ipsarum facit anomaliam, vel quoniam secundum unamquamque inequales et tante fiunt precessiones, aliis mathematicis quasi de una et eadem et anomalia et precessione eas que per lineas demonstrationes facientibus, neque quoniam ipsas vel per excentricos vel per omocentricos quidem zodiaco, epiciclos vero circumferentes nova propter secundum coutramque compleri contingit, zodiaca quidem anomalia existente tam magna, ea vero que ad Solem tanta. His enim instuduerunt fere, quanti per vocatam secularem canonopiiam planum et circularem motum voluerunt ostendere, falso non non] vero F1 simul et demonstrabiliter, hii quidem nequaquam penitus, illi vero aliquantulum consentientes propositum. Reputatum est autem quoniam usque tantam et diligentiam et amorem veritatis provectio per omnia mathematica non sufficit usque tanta stare, quemadmodum aliis nichil distitit, sed neccessarium utique erunt futuro persuadere et seipsum et ad hec pertingentes et utriusque anomaliarum quantitatum et periodos per apparentia manifesta et confessa demonstrare, et miscenti rursum ambas et portionem et ordinem circulorum, per quos ipse fiunt, et modum motionis ipsorum invenire, et fere omnia quod reliquum coaptare apparentia ypothesis circulorum ydiotropie. Hoc autem puto et ipsi difficile apparebat. Hec autem diximus non ostensionis causa, sed sic ut ab ipsa re constringimur vel uti aliquo preter rationem, ut quando verbi gratia velut in nudis speris in qui speris … qui] qui in speris F1 ipsarum describentur a motu circulis et quasi secundum idem epipedum existentibus ei qui per medias imagines animalium propter facilem consequentiam demonstrationes faciemus vel suppponere aliqua prima nobis nobis] om. F1 non ab apparente principio, sed secundum continuum usum et coaptationem incipientia conceptionem vel non in omnibus eumdem et inpermutatum modum motionis vel inclinationis circulorum supponi concedimus, scientes quoniam neque uti aliquo talium, in quantum nulla de hoc debere debere] debet F1 consequi cura digna differentia, derogabit quidem propositum neque inprobabiliter supposita, si semel consona apparentibus deprehendentur, preter artem aliquam et instantiam reperiri poterunt, si difficile tractabilis erit modus conceptionis ipsorum. Quoniam quidem et universaliter primorum principiorum vel nichil vel difficile interpretabilis est natura causa, neque differre alicui modum ypotheseos circulorum mirabile et irrationabile satis quis putet, et circa ipsas stellas apparentibus difficillibus deprehensis, quando cum secundum omnes simpliciter planum et circularis motus salvatione et apparentium singula secundum universalius simillitudinis ypothesium demonstrabuntur. Utimur tamen observationum ad eas que secundum unumquodque demonstrationes eis que indubitabilibus esse maxime possunt, hoc est et secundum coniunctionem vel magnam apropinquationem stellarum vel et Lune observatis et maxime per astrolabica organa deprehensis, erecto quodam modo visu per in circulis diametrizantia foramina et equalia spatia ubique per similles periferias vidente et ad eum qui per media cuiusque progressiones et secundum longitudinem et secundum latitudinem examinate intelligere potente per ad observata differentiam et eius qui secundum zodiacum in astrolabio circuli et que secundum illos qui per polos ipsius circulos diametrizantium foraminium.

⟨IX.3⟩ De periodicis restitutionibus quinque planomenorum

His ita prelibatis, exponemus primum computatas ab Ipparco periodicas et minimas uniuscuiusque quinque planomenorum ad proximum conrestitutiones, correctas quidem a nobis ex post anomaliarum apodyces apodyces] apodixes F1 considerata locorum que optinent comparatione, ut ibi manifestum fecimus, preordinatas vero nobis, propterea ut ad anomaliarum computationes prompte expositas habeamus vel eos qui secundum partem cuiusque medios motus et longitudinis et anomalie, nullo hic differente cura digno, etsi universalius quis mediis progressionibus utetur. Ad Ad] om. F1 audiendum vero universaliter longitudinis quidem motum eum qui centri epicicli circa excentricum, anomaliam vero eum qui stelle circa epiciclum. Itaque Saturni quidem lvii anomalias reperimus completas in annis quidem solaribus qui secundum nos, hoc est a conversionibus equinoctialibus in easdem, lix et adhuc die uno et dimidio et quarta ad proximum, circumcisionibus circumcisionibus] circumcursionibus F1 vero stelle duabus et gradu i et duabus partibus et xxa, quoniam quidem in semper circadeprehensis a Sole tribus stellis tantos semper circulos Sol pertransit in restitutio restitutio] restitutivo F1 secundum unamquamque tempore, quante sunt simul et secundum longitudinem circumcisiones circumcisiones] circumcursiones F1 stelle et anomalie restitutiones composite. Iovis vero lxv anomalias reperimus completas in annis quidem solaribus simpliciter sumptis lxxi minus habentibus dies iiii et dimidio et iiia et xva ad proximum, circumcursibus vero stelle a conversionibus in easdem conversiones vi defitientibus gradibus iiii dimidio iiia; atque Martis xxxvii anomalias in annis quidem solaribus qui secundum nos lxxix et diebus iii et via et xxa ad proximum, circumcursibus vero stelle qui a conversionibus in easdem conversiones xlii et gradibus iii et via; Veneris autem quinque anomalias in annis quidem solaribus qui secundum nos viii minus habentibus dies ii et iiiia et xxa ad proximum, circumcursibus vero stelle numero paribus eis qui viii Solis defitientibus ii et iiiia; Mercurii vero clxv anomalias in annis quidem eisdem xlvi et die uno et xxxa ad proxi