PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum in Almagesti minorem〉 (C.1.7)

Florence, BR, 885 · 114r

Facsimile

summitatis capitum ab equinotiali contemplare. Notandum autem quod diversitas in maxima declinatione reperta est a diversis considerationibus in suis temporibus. Nam Indi invenerunt eam esse proximi graduum, Tholomeus 23 graduum et 51 minutorum et 20 secundarum, Albategni vero 23 graduum et 35 minutorum, Arzachel quoque 23 graduum et 33 minutorum et 20 secundarum. Ideo sollerter adhuc est inspiciendum et magis visui quam auditui credendum.

Quia predicta instrumenta recte disponi ad considerandum non possunt linea meridionali ignota, hinc modo restat ipsam invenire quod sic fiet: superficie marmoris aut cuiusvis alterius in fine veritatis polita secundum equidistantiamque superficiei orizontis per artem livelli disposita in ipsa describatur circulus mensurate magnitudinis, super cuius centrum stilus ortogonaliter erigatur cuius quantitas sit circa quantitatem medietatis semidiametri illius circuli. Cuius capud fiat gracile tamquam conus pyramidis et apud sui erectionem equaliter distans a qualibet parte circuli, quod per pedes circumquaque sibi et circumferentie circuli applicatos potest dinosci. Quo facto circa solstitium estivale ante meridiem cuiusvis diei signet considerator introitum umbre ex parte occidentali et post meridiem finis eiusdem umbre ex parte orientali. Quibus signatis dividantur arcus hinc inde. Inter iam dictas signationes in partes equales quorum media continuentur linea recta quam patet lineam esse meridionalem.

〈I.16〉 16. Cuiuslibet puncti in circulo declivi cuius discensus ab equinotiali est notus declinationem invenire. Unde manifesta est hec regula: si sinus portionis ab equinoctiali inchoate cuius finalis puncti declinatio queritur ducatur in sinum maxime declinationis productumque dividatur per sinum quadrantis, exibit sinus quesite declinationis.

Nota quod loco cordarum arcuum duplicatorum quibus usi fuimus prius in proportionando de cetero utemur sinibus quibus illarum cordarum sunt medietates quia idem proveniet quod patet 15 quinti. Item nota quod, quod] followed by crossed-out l F cum fiat mentio hic de aliqua regula, intelligendum est hic de regulis quinque, quarum prima est de proportionalitate quatuor quantitatum et quatuor, alie de sex quantitatibus alibi habitis. Sit ergo circulus qui dicitur in spera colurus distinguens solstitia transiens per Z polum septemtrionalem equinoctialis et per B capud Cancri et per D capud Capricorni. Infra quem describatur semicirculus zodiaci qui sit BED et semicirculus equinoctialis GA secans BD in puncto E qui sit capud Arietis, et sumatur punctus arcus EB qui sit H cuius declinatio queritur et cuius discessus qui est arcus EH sit notus. Super quem et polum transeat arcus circuli maioris qui sit ZH secans equinoctialem in puncto T. Palam ergo quod a puncto A descendunt duo arcus AZ, AE inter quos se secant alii duo, scilicet EB, ZT, in puncto H. Quare per 14am huius proportio sinus arcus ZA ad sinum arcus BA producitur ex proportione sinus arcus HE ad suum suum] sic for sinum F arcus EB et proportione sinus arcus ZT ad sinus arcus HT, sed proportio ZT ad HT est sicut EB ad HT per septimam quinti. Cum tam ZT quam EB sit quarta circuli maioris, quare proportio sinus ZA ad sinum BA producitur ex proportione