sinus HE ad sinum AB et proportione sinus EB ad sinum HT, sed per secundam de proportionibus proportio sinus HE ad sinum HT producitur ex eisdem posito sinu HE primo et sinu EB secundo et sinu HT tertio. Quare proportio sinus ZA ad sinum BA est sicut proportio sinus HE ad sinum HT. Quare si ducas sinum AB nunc secundum et notum, cum AB sit notum per premissam, in sinum HE tertium notum ex ypotesi notum, proveniet et erit ductus sinus ZA in sinum HT per 19am septimi. Quam si dividas per sinum arcus ZA noti quia quarta circuli, exibit sinus arcus HT. Et ita sinus arcus notus qui est arcus HT et hec est declinatio puncti H ab equinoctiali, quod est quesitum. Cum declinatio cuiusvis gradus zodiaci sit arcus circuli super ipsum et polos equinoctialis descripti inter ipsum et equinoctialem interceptus, unde patet correlarium: cum arcus AB sit maxima declinatio et arcus HE sit portio ab equinoctiali incoata cuius puncti finalis queritur, declinatio et arcus ZA sit quadrans, id est quarta.
〈I.17〉 17. Cuiuslibet portionis circuli declivis elevationem invenire in spera recta. Unde patet regula: si sinus perfectionis maxime declinationis ducatur in sinum declinationis portionis inchoate ab equinoctiali linea cuius portionis queritur elevatio, productumque dividatur per sinum perfectionis declinationis illius portionis, et quod exibit ducatur itidem in sinum elevationis unius quadrantis, productumque dividatur per sinum maxime declinationis, exibit sinus quesite elevationis.
Nota quod elevatio arcus zodiaci est arcus equinoctialis qui cum ipso incipit et definit oriri. Repetatur supraposita figura et erit arcus ET elevatio arcus EH cuius notitiam ad presens querimus, cum a puncto A descendant duo arcus AZ, AE inter quos se secant in puncto H, alii duo, scilicet EB, ZT, per 13am huius proportio sinus ZB ad sinum BA aggregatur ex proportionibus sinus ZH ad sinum HT et sinus TE ad sinum EA, sed AB notus quia maxima declinatio, et AZ totus notus cum sit quarta. Quare remanet BZ notus et HT notus per premissam cum HE sit notus ex ypotesi, et TZ notus cum sit quarta. Quare et H notus et item item] corr. ex idem F EA est quarta quare notus. Et ita in iam dicta dispositione kate sunt quinque arcus noti de numero sex arcuum, scilicet ZB primum, BA secundum, ZH tertium, HT quartum, sed TE quintum ignotum, EA sextum et notum. Quare et eorum sinus quinque noti, sed sinus quinti quinti] add. i. m. F; followed by crossed-out noti F in ordine ignotus. Cuius notitia sic habetur: Ducatur sinus ZB primum in sinum HT quartum et productum dividatur per sinum ZH tertium, et quod provenit se habebit ad sinum BA secundum sicut sinus TE quintum ad sinum EA sextum per tertiam quinque regularum. Quare per primam illarum regulam proveniet sinus TE quinti notus. Et ita arcus ET notus, quod est propositum quesitum. Correlarium vero patet, cum ZB sit perfectio †…† †…†] unclear (one word) F declinationis et HT declinatio portionis zodiaci proposite et ea quarta circuli. Et notandum quod in hac et etiam in premissa sufficit propositum ostendere in singulis gradibus unius quarte solum, quia quod accidit de declinatione et elevatione in circulo recto in quarta una, in tribus ceteris quartis accidet. Explicit prius Almagesti.