PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 223

Facsimile

veniunt ad communem intersectionem finitoris et meridiani. Hae enim singulo die cum in eo puncto fuerint, erunt cum omnibus planetis ac fixis in uno circulo positionis. Sunt autem hae quaecunque tantum habent declinationis borealis seu australis, quantum deest elevationi poli regionis ad complendas 90. partes. Velut Londinum habet altitudinem poli partium 53. Et cauda Scorpii declinationem meridianam ab aequatore 37. partium, et Vultur cadens tantundem versus boream. Dico quod utraque harum stellarum semel in die erit in communi sectione finitoris et meridiani Londini, ideo illae stellae plurimum poterunt in ea civitate. Et quicunque nascetur ibi altera harum stellarum in illa intersectione constituta plurimum poterit apud illos et habebit mores civitatis exquisitissimos. Etenim omnia sydera in illa genitura cum illa stella, quia erunt in aliquo circulo positionis, cum ea necessario participabunt, inficienturque illius qualitate, unde hoc notabile est in genituris.

〈II.3〉 Caput III

Textus XII: De familiaritate locorum et triangulorum et stellarum

Iam vero sequuntur haec etiam de duodecim signiferi locis certi modi proprietates morum et naturalium institutorum. Ut enim in praedictis constitutionibus aeris et iis quos generaliter calidos, frigidos, temperatos esse perhibuimus, certorum quaedam sunt proprietates locorum ac regionum, ubi illa generalia intenduntur remittunturve, vel ob positus sui naturam, vel altitudinem, vel humilitatem, vel propter etiam vicinitatem. Itemque cum alii equestres sunt propter campestria suae patriae loca, alii navigatores ob vicinitatem maris necnon mitiores aliqui ob soli bonitatem. Ita et certi modi naturas animadvertere in his est de naturali familiaritate stellarum iuxta duodecim loca signiferi particulariter et ipsa sumpta non singilatim sed generaliter. Necesse igitur fuerit haec quatenus particularibus considerationibus famulantur, nunc deinceps exequi.

〈Commentarius〉

Cum declarasset orbis partes generales, trifariam illas variari secundum diversas portiones docet, primum quidem, gratia exempli assumpta Hispania, cum sit provincia temperatae regionis, plurimum differt a Germania, et longe plus a Mesopotamia. Hoc autem trifariam contingit vel ob propinquitatem maiorem ad aequinoctialem, vel minorem, et ita ad occidentem. Nam Hispania est propinquior aequinoctiali et occidenti quam Germania, longe etiam plus occidenti propinqua, quam Mesopotamia, minus autem longe aequinoctiali, quamobrem maxima est differentia inter incolas istarum trium provinciarum. Et per hoc non solum nobis dedit modum cognoscendi differentiam provinciarum inter se, sed etiam partium provinciarum inter se. Veluti Mediolanum est magis occidentale et boreale quam Florentia, ideo Mediolanenses sunt fortiores, et pulchriora habent corpora, et delicatiores, et laborum patientiores at contra Florentini sunt magis compti, et ornati, et lingua liberiores, et minus cibo indulgent, et magis amatores scientiarum et disciplinarum mathematicarum. Hae enim sunt proprietates australium et ori-