PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 251

Facsimile

primus ordo sumitur a corpore, et dividitur in applicationem et defluxum quarum applicatio validior est defluxu. Secundus ordo est validior tertio, quia radii sunt magis res secundum naturam, quam potestas, nam potestas est inventa quadam ratione generaliore et ad aliquid dicta seu comparata. Ergo secundum ordinem, in species sex dividere licet validior est oppositio, inde quadratus, inde trigonus, post sextilis, post intuentia et imperantia quamvis de his non constet an sextili debeant praeponi. Hoc tamen infra videbitur. In tertio ordine praeponit domum trigono, et trigonum altitudini, altitudinem vero finibus. Itaque tria sunt genera per ordinem posita, coniunctio, aspectus, potestas genere quidem se praecellunt, sed non semper species speciem. Ordo autem specierum talis est. Primum est applicatio, secundum defluxio, tertium oppositio, quartum quadratus in contrariis, et trigonus in similibus, quintum est quadratus in similibus, et trigonus in contrariis, sextum sextilis, vel intuentia, vel imperantia. Inde septimum et octavum, nonum vero est domus, decimum trigonus, undecimum altitudo, duodecimum finis. His intellectis, dicit Ptolemaeus, debes videre qui plures habet in utroque loco, scilicet deliquii et anguli antecedentis potestates, is erit dispositor.

Textus XXXII

Sin una eademque stella dominium utriusque loci, id est defectivi et cardinalis sortita non fuerit, praeferetur quidem defectivi loci dominus, sed assumetur etiam ille qui prae caeteris utrique loco pluribus modis de praescriptis adiungi videbitur.

〈Commentarius〉

Hanc eandem regulam non satisfacere ubi plures sint domini ex diversis locis sumpti, sequens textus edocebit. Ubi vero ex eodem sumuntur loco maior minorem obscurat ideoque unum tantum sumemus dominum. Hic vero cum ex cardine et ex loco deliquii dominos sumat, si non concordes fuerint, ambos accipere oportet, scilicet potentiorem in loco deliquii, et potentiorem loco cardinis. Ut sit regula generalis pulcherrima quotiescunque fuerit unus locus tantum significator alicuius rei, potentiorem in illo loco pro dispositore accipiemus. Si vero duo aut plures loci fuerint significatores, principalis erit qui plus habet potestatis in primo loco, inde etiam illi ex ordine adiungentur qui reliquis locis primi imperabunt.

Ex hoc manifestum est deliquia quae in cardine ipso fiunt, maximas vires habere non solum quod idem sit dominus utriusque cardinis et loci deliquii, sed quod simul fiant. Neque fieri posse ut simul eventus accidat, et ideo pestis pleraeque et sudor Anglicus ab oriente in occidentem fertur. Et pestis illa maxima quae iam annis plusquam ducentis in toto orbe saevit. Qui vero sub eodem sunt circulo meridiei et diversis altitudinibus non eosdem habet angulos orientis et occidentis, quare in illis tempora in his variantur effectus.

Textus XXXIII

Sed multis dominationem sibi vendicantibus propter aequalitatem respectus ad utrunque locum, praeponetur reliquis vel cardinalior, vel potentior, vel qui maioris conditionis sectaeque fuerit.

〈Commentarius〉

Ut igitur ambigua fuerit domini ratio, praeponetur ille qui in angulo fuerit vel potentior, utpote in domo sua, vel altitudine, peregrino vel qui fuerit maioris sectae et conditionis, ut directus retrogrado, orientalis occidentali. Verum haec regula non valde necessaria est, cum raro contingat ut aequalis sint potentiae plures stellae. Illud tamen scire necessarium est, quod si plures ae-