in quibus India, Ariana, Gedrosia, Parthia, Media, Persia, Babylon, Mesopotamia, Assyria, spectantia Vulturnum in totius terrae divisione, conciliantur et ipsa merito triangulo Notapeliotico, id est sito inter ortum et meridiem, Taurus, Virgo, Capricornus. Gubernaturque a Venere et Saturno de orientali habitu; quare et naturas illorum hominum cognoscere est huiusmodi modi dominationi convenire, nam et Venerem numen adorant, vocantque Isin, et Saturnum itemque Solis quem Mitram nominant, multi etiam horum futura praecinunt. Necnon et pudendae ab his partes consecrantur, quae efficiuntur ab habitu praepositarum stellarum seminalium. Ipsi natura sunt flagrantes concubitus, reique venerea appetentes, saltationes his et repudia, comptusque cordi a Venere, delicatusque victus a Saturno. Cum mulieribus propalam non in occulto consuescunt propter habitum orientalem, sed masculam Venerem odere. Neque pauci ex matribus liberos suscipiunt et pectore supplices gestus edunt, propter matutinum ortum et congruentiam cordis praestantiae cum vi solari. Vestitus fere ornatusque et corporis delitiis effoeminati a Venere. Animis autem, consiliisque excelsis, fortes, bellicosi, eo quod Saturnus cum habitu orientali congruat. Sed peculiariter sunt Iovis Venerisque magis Parthia, Media, Persia; qua de re et harum regionum incolae florido vestitu utuntur seque totos illo praeter pectora operiunt delicatoque victui ac munditiae dant operam. Virginis et Mercurii est Babylon, Mesopotamia, Assyria; quibus ideo et eximia mathematicarum disciplinarum cognitio et observatio syderum contigit. Saturno vero cedit proprie India, Ariana, Gedrosia, habentque eam ob rem cultores deformes, foedos, immanes. Media huius quadrantis loca in divisione totius terrae, Idumaea, Caelosyria, Iudaea, Phoenice, Chaldaea, Orchinia, Arabia Foelix, recedunt a suo quadrante ad Cancrum, qui ponitur inter septentrionem et occasum, itaque Borrolybico triangulo conciliantur, quod est Arietis, Leonis, Sagittarii, cum dominis Iove et Marte, quibus communis Mercurio adiungitur, unde sunt ad mercaturas faciendas aliis aptiores et callidiores, in formidine contemptores, insidiosi, animis aanimis B servilibus, omnioque in stabiles pro stellarum praepositarum figuratione. Est autem Coelosyria, Iudaea, Idumaea, magis Scorpionis et Arietis Martisque propria; ob eamque rem incolas habent fere audaces, impios, insidiosos. Phoenices Chaldaei, Orchinii sub Leone et Sole sunt, quod simplices, humanos syderum observatores, inque primis Solis veneratores reddit. Arabia Foelix subest, Sagittarii et Iovi; unde extitit illa consentanea appellationi feracitas et copia aromatum et hominum dexteritas et libera-
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · 233