PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 283

Facsimile

rum etiam ostendit mala, nam si significator gentis damnetur in trigono Cancri, erunt inundationes, aut genera leprae. Et si in trigono Geminorum, erunt latrones, et bella, et forsitan pestis. Mars autem et Mercurius proprie significant latrones in humanis signis, quando simul participant radio vel dominio. Et causa est quia uterque eorum est infidus, promptus, crudelis, vigilans, infoelix, et tales sunt latrones, et si fuerit in trigono Tauri, erunt terraemotus, vel iactura in armentis. Et si fuerit in trigono Arietis, erit iactura in frugibus et arboribus propter siccitatem, vel febres acutae, vel etiam iactura in animalibus et rabies canum, et luporum. Praeter has sunt sex regulae notatu dignae, quae naturae sunt, et ex sententia Ptolemaei, quarum una est generalis regula effectuum.

Regula generalis effectuum

Effectus omnes significatorum generaliter reducuntur ad tres dispositiones, naturam significatoris bonam vel malam, aut mediam ad debilitatem, vel robur ad qualitatem, quod sit foelix vel infoelix. Ita ut optimi effectus fiant, cum benefica fuerit robustissima felicissima pessimi cum malefica fuerit robustissima infelicissima, media cognosces ex his.

Regula de successibus

In genituris privatis et initiis civitatum et erectionibus regnorum, et qualitatibus temporum sunt duo genera dominationis successio et participatio. Participatio est cum duo planetae dominantur in eodem loco et neuter eorum est debilissimus, et tunc contingit idem quod duobus in eodem magistratu administrantibus, quia uterque participat in actionibus, veluti in genitura nostra Venus est domina domus, et finis, et secunda domina trigoni, Luna vero domina altitudinis, et prima domina trigoni et aspicit ascendens. Ideo qualitas erit composita perfecte et bene mixta ex natura Veneris et Lunae, sed successiones fiunt, quoties solum unus potest praeesse illi effectuum, vel etiamsi duo possint praeesse unus propter debilitatem redditur imabilis. Tunc contingit sicut in duobus qui pugnant de aliquo magistratu, tunc quicunque succumbit ex illis nihil penitus retinet dignitatis, etiamsi in mille suffragiis caderet, uno solo ab altero, et praeter id victor conatur omnia facere contrario modo, ei qui victus est. Exemplum primi modi in nostra genitura Luna succedit Soli, in vita post ascendens, quia Sol est nimis debilis, ideo Sol nihil penitus significat in vita quia ex toto excedit a dominio. Et si Sol perveniret ad centum pessimas directiones nihil penitus offenderet in vita, et quando Luna pervenit ad oppositum radiorum Solis, radii Solis quasi interfecerunt ex pestilenti febre, et bubone, aliisque dispositionibus succedentibus pravis. Exemplum aliud sit significator Iuppiter honoris, et dominus decimi loci, et in revolutione sit sub radiis Solis et ita amittit significationem et non redit ad secundum significatorem, sed ad signum decimae. Dico igitur quod eo anno experietur mirabiles mutationes in honore iuxta planetas ambulantes in illo signo. Exemplum secundi in tertia genitura dominus loci Lunae erat Mercurius inde Luna, Mercurius est debilissimus sub Sole, ideo res redit ad Lunam, et quae significantur per Lunam erunt de natura Lunae in totum absque ulla significatione Mercurii et similiter in eadem Mercurius erat primus significator loci Iovis, et Martis, et Saturnus secundus. Cum vero Mercurius sit debilissimus tota res redit ad Saturnum, et tamen abest ut fiat aliquid cum participatione Mercurii, quod Saturnus omnia administrabit absque ulla participatione Mercurii, et ut ita quasi dicam in contemptum.

Regula de planetis combustis

Cum planeta fuerit sub Sole, Sol ipse disponit loco ilius planetae servata