Textus XV
Praeterea sciendum singulos quadrantes qua vergunt in medium totius terrae nostrae, sortiri diversam naturam naturae suae quam in totius terrae divisione obtinuerint. Nam quadrans Europae quem diximus in divisione totius terrae in Borrolybico loco, id est, ad caurum positum. In medio et qua angulus exit in oppositi quadrantis angulum ad Notapelioten, id est, Vulturnum tendit et in positum huius quadrantis devolvitur. Quod ipsum et de aliis similiter accipi debet, unde apparet singulos quadrantes binis triangulis contrariis conciliari, cum alia quidem loca prorsus in se incumbens triangulum sustineant, media autem illa etiam in contrarium incumbant. In hac conciliatione assumendi sunt et gubernatores singulorum triangulorum atque rursum hi quidem Soli aliis in locis, in mediis autem illis et cum his Mercurii stella, quod media haec quidem et communis sit utriusque conditionis.
〈Commentarius〉
Duo facit in praesenti texto Ptolemaeus, primum quidem dividit unumquenque quadrantem linea recta in duos triangulos sibi invicem oppositos, ut in figura vides, gratia exempli primum quadrantem dividit per lineam ductam a septentrione in occidentem in duos triangulos, unum qui vocatur extremus, et est ille in quo inscriptae sunt notae Iupiter et Mars. Alterum qui tendit ad medium in quo est inscriptus primus et ita de aliis quadrantibus, cum igitur sint quatuor quadrantes, fient octo trianguli, quorum quatuor dicuntur extremi et puri quia non tanguntur ab aliis quadrantibus et quatuor qui vocantur trianguli medii qui circundantur ab aliis tribus triangulis mediis. Unusquisque enim eorum habet duos alios t〈r〉iangulos a latere, et tertium a fronte seu opposito. In unoquoque autem illorum posui numerum sui quadrantis, scilicet primus, secundus, tertius et quartus, ut intelligeres cuius quadrantis essent illi trianguli. Secundum quod docet, est quod cum sint octo trianguli, qui nam planetae singulis dominentur et regula est generalis, quatuor triangulis extremis seu puris dominantur sui duo planetae inscripti, utpote primo Mars et Iuppiter occidentalis. Secundo Saturnus et Venus orientalis, tertio Saturnus et Iuppiter orientalis, quarto Mars et Venus occidentalis. In triangulis autem mediis ponit Mercurium in medio sicut vides in figura, quia Mercurius est particeps dominationis in omnibus triangulis mediis propter quatuor causas, prima ut et ipse haberet dominium in mundo, secunda quia habitantes in mediis regionibus sunt ingeniosiores et disciplinis magis dediti et artibus, quae omnia per Mercurium significantur. Tertia, quia sunt negociatores et transeunt de uno triangulo in alium triangulum, et ex uno quadrante in alium quadrantem et hoc est proprium Mercurii, qui transit in naturam singulorum planetarum excepto Sole et Luna. Fit enim Mercurius quandoque perfidus, ut Saturnus male dispositus, et patiens, ut Saturnus bene dispositus, et lascivus ut Venus, et ferox ut Mars, et iustus ut Iuppiter. Quarta, quia natura illius est media inter planetas reliquos omnes quatuor, ideo merito collocatur in medio. Sol autem et Luna non ponuntur domini triangulorum propter id quod omnibus dominantur generaliter. In omnibus enim regionibus est aliquid iustitiae et fidei, et studii gloriae et modus dominandi, quae omnia habentur a Sole. In omnibus etiam regionibus vigent