Textus XXXIX
Quae vero tempore deliquii orientali magis positu fuerint, fructibus, adolescentiae fundamentis eventura, sed a M. C. templis, rebus, aetati virili; occidentalia autem legum institutorumque mutationes et senectae casus, et vita functos significant.
〈Commentarius〉
Tres ordines nobis insinuat; unum quando eclypsis et significator fuerint iuxta orientalem angulum, secundum cum iuxta coeli medium et tertium cum iuxta occidentem. In unoquoque autem eandem servat rationem, ut si fuerint iuxta orientalem angulum, significat initia omnium rerum, aut res quae facile perficiuntur. Ex aetatibus igitur exemplum dat adolescentiam, et tanto magis pueritiam et infantiam. Ex aedificiis eadem ratione initium, initium autem sunt fundamenta. Fructus autem significat quia facile perficiuntur. Et sic per haec exempla significabuntur etiam germina et disciplinae primae, ut grammatica, et Tyrones. In medio coeli perfecta et magnae authoritatis, ut est aetas virilis, ea enim perfecta est, et templa et reges qui sunt in magna veneratione. Si vero versus occidentem quae sunt in extremo vel iuxta extremum, ita tamen ut adepta sint perfectionem. Itaque qui vita functi sunt in extremo iam fuerunt, senes prope extremum.
Atque haec significatio generalis est, ut qui habuerint maleficas in ascendente quasi iratas, id est, absque dignitate, difficilem habebunt pueritiam et adolescentiam, et qui beneficas in solio suo in septimo loco splendidam senectutem. An vero maleficae cadentes plus noceant, quam sine dignitate. Si robustae sint alioquin aliter minus, nisi certis occasionibus, tum enim insperata exitia afferunt, ut ex his statum syderum intelligere possis, cum tranquillam vitam satis repentina calamitas ut de Priamo fertur exceperunt. Sed si ab angulis cadant non multum metuendum est.
Leges autem et instituta similiter suos fines habent, nam et ipsae suam perfectionem habuerunt. Indicat autem septimus locus mutationes et interitus, proprie autem leges et instituta quae saepius et facile mutantur, ob id occidentalis angulus in talibus plurimum potest, quod saepius illis imperat. Fit autem in omnibus etiam coelestibus ut sympathia quadam et assuetudine dominium sortiantur atque regant.
Textus XL
Caeterum quatenus in depraehensum genus affectiones progressurae sint, ostendet magnitudo obscuritatis deliquiorum et erga defectivum locum stellarum authoritatem sortitarum habitudines. Nam vespertini erga solaria deliquia, matutini vero erga lunaria, minora omnia reddunt; in oppositionibus autem dimidium demunt, sed matutini erga solaria, vespertini erga lunaria deliquia augent.
〈Commentarius〉
Magnitudinem affectus et subiecti declarat, scilicet an si gratia exempli super pueros influxus extendatur, an super plerosque, an paucos, an mediocres. Id vero ex duobus coniectatur ex magnitudine deliquii, magnum enim in plerosque extenditur, minimum in paucissimos. Tum vero ex stellis dominantibus atque in his tres status declarat, unum communem, scilicet quod quando erunt in opposito ipsius eclypsis afficietur dimidium illius generis. In eclypsi autem solari si fuerint orientales, aut in lunari occidentales ab ipsa Luna tanto plus dimidio significabunt, quanto erunt ipsi eclypsi proximiores, et