PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 255

Facsimile

hianti ore, contempto metu mortis, et gratia principum, civilibusque legibus, commodis propriis ac filiorum, ut quidam gaudeant illos contra omnem humanitatem modo constanter pereant a carnificibus excruciari, ob legis amorem. Est et alia ratio similitudinis, quia initium signi aequinoctii commune est ipsis ambobus hemisphaeriis, leges autem ipsae solae inter omnes communes sunt toti humano generi, ideo ergo merito leges signis aequinoctiis assimilantur atque tribuuntur. Necesse est igitur ut talia signa rebus quae ad leges pertinent, ut sunt sacra, ceremoniae, haereses, emendatio, quam vocant reformationem, sacerdotia, redditus, pontificatus, ac talia praesint. Tropica vero signa significant mutationem aeris, quoniam efficacissimae fiunt qualitates illius cum Sol est in eis, caloris vel frigoris, omne autem ut dictum est potentia tale fit princeps illius in toto genere. Veluti quod summam efficit caliditatem caloris princeps est, et illius quantitatem moderatur. Praesunt et mutationibus legum et moribus, mutationibus quidem legum quia maxime ab aequinoctiis distant tropica et quoniam cum Sol est in eis cursum mutat. Nam si prius ibat ad austrum ubi ingressus fuerit Capricornum redit ad septentrionem contraria ratione in Cancro. Mutatio autem morum fit eadem ratione qua mutatio legum, tum etiam quia mutatis legibus, necesse est et mores mutari.

Textus XXXVIII

De solidis iudicium fiet fundationum et substructionum; de bicorporibus hominum, ipsorumque regum.

〈Commentarius〉

Ponit duo genera reliqua signorum, nam in praecedenti textu de mobilibus locutus est, hic de fixis et communibus seu bicorporeis, fixa igitur res significant quae illis merito debentur. Debentur autem aedificia, quoniam ita comparatum est, ut quae aedificia manere debent, sub fixis signis aedificentur. Sunt autem fixa ut dixi Taurus, Leo, Scorpio, Aquarius. Communia autem significant homines quia ex illis tria sunt forma humana, scilicet Gemini, Virgo, Sagittarius significant autem super reges propter similitudinem, quia reges plerunque sunt duplicis animi, et valde calidi callidi B, et Sagittarius maxime. Et ideo poetae recte finxerunt magistrum Achillis fuisse centaurum Chironem, quia reges et magistratus primo habent faciem humanam ad alliciendum homines et ita audiunt blande, quos etiam oderunt exitialiter. Inde in recessu cum habeat Sagittarius partem posteriorem ferinam, vel quasi non cognovissent, ingrate quosdam, alios crudeliter tractant. Et eos quos tam libenter et avide amplexabantur, dum illis indigebant, peracto negocio quasi illos non agnoscant, neque admittunt, et admissos non audiunt, auditos superbis responsis repellunt a se. Igitur reges et homines tanquam duo extrema posuit, sub quibus magistratus etiam intellexit.

Sed et quoniam communia coniuncta sunt ex diversis non tamen possunt separari, ut reges ad subditos, et subditi ad reges dicuntur relative coniuncti, nec tamen sunt idem, imo persaepe inimici, nam per reges hic etiam tyrannos intelligit. Sunt autem ex his magistratus etiam ut medii atque alii significati per Geminos et Virginem qui quamvis sint subdoli, sunt tamen meliores et sapientiores et humaniores, quorum quidam sunt grati, qui cum Sole, vel Iove, vel Venere aliquid commune habent. Qui a Sole ob magnificentiam, ut dicatur de eis, non quia avari non sint natura, talis princeps aut rex est magnificus. Qui vero a Iove, sunt liberales et dant, quia existimant tales mereri, hi autem pauci sunt, Sagittarius autem ut dixi, partem posteriorem ferinam habet. Qui vero a Venere propter innatam quandam mansuetudinem atque benevolentiam, vel propter persuasionem aulicorum atque hi plurimi sunt, pauciores qui propter Solem, paucissimi vero ob Iovem.