PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 275

Facsimile

prehendere Haly volverit.

Aliqua etiam de his Regio Montanus, et Antonius Mizaldus Lutetianus scripsere, sed inferiora Arabibus, quorum scientia rerum fuit. Atque ea ratione maxime damnandi qui illos eam impudenter insectantur, nisi quod illi praestare voluerint, ipsi re ipsa praestent. At vero qui solum in eos invehuntur ut aliqui esse videantur, nonne illud Horatianum manes Arabum iuste obiicient:

Tu cum sis quod ego, et fortassis nequior, ultro
insectere velut melior, verbisque decoris
obvolvas vitium: quid si me stultior ipse
quingentis empto drachmis deprenderis?

Sed iam ad propositum revertamur, quandoquidem maxima laus fuerit, Haly Rodoan ea scripsisse temporibus illis infelicibus, linguaque tam rudi, quae nostri cum tanta copia librorum, tam felici aevo, nec imitari nedum aequare potuerunt. Secundum observatione dignum est thematis in eclypsi atque in cometis coelestis erectionis exemplum cxemplum B, cum quatuor tantum cardinibus, locoque initiorum quartae et decimae, cordis et imi coeli dispositio, non solum iuxta Arabum consuetudinem, sed etiam Ptolemaei, locorumque planetarum quonam pacto in themate disponi debeant pateat. Tertium est quod initium ipsius cometes potius quam medium, aut finem observavit, non quidem simpliciter, sed cum primum apparuit. Quartum quod cometem hora qua erigit ascendens infra terram ponit, cum tamen non possit tunc videri. Id factum subtilissima ratione atque notabili, nam cum certum illius initium vix sciri possit, ideo primam Solis cum Luna coniunctionem observavit, quae post cometae ortum fuit. Tempore autem eius coniunctionis contingit ut cometes ipse sub terra lateret. Itaque in aliis ita faciendum iure merito aliquis censebit, si tamen verum initium habeatur, illud observare etiam oportet. Quintum est circa fignificata, haec autem quod ad legem Mahumetanorum pertinerent Haly manifeste declarat, quod lex sua a Scorpionis signo initium habuerit, idque diligenter animadversum. Deinde quod hic omnia mala decerne-