PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 230

Facsimile

commertia hominum et consuetudines, desiderium nutriendi filios, et videndi regiones novas, et piscandi et colendi agros, et lucrandi, quae omnia sunt a Luna. Ideo nulla est gens tam barbara quae ex toto possit se expoliare ab affectibus et moribus Solis et Lunae, qui sunt communes omnibus gentibus. Sed si vis distinguere inter mores Solis et Lunae discrimen est quia mores Solis tendunt ad honestum, generofum, munditiem, et imperandum Lunae humiliora sunt omnia, ideoque ad lucrum, voluptatem, sorditiem et serviendum. Potest facile comparari Sol nobilitati, Luna plebi in civitate. Sol patri, Luna matri in domo. Et ideo Sol non diligit adeo filios sicut Luna, id est, nati sub illis. Et ita Sol significat ex aetatibus iuventutem, Luna pueritiam. Mercurio igitur in medio constituto, iste ordo servatur in mediis triangulis, primum dominantur planetae trianguli oppositi, utpote in primo triangulo medio primum dominabuntur Saturnus et Venus orientalis, secundo Mercurius, tertio domini ipsius quadrantis, id est, Mars et Iuppiter occidentalis. Et ita in quarto triangulo medio dominabuntur, primum Saturnus et Iuppiter orientalis, qui sunt domini tertii quadrantis, inde Mercurius, inde Mars et Venus occidentalis, et ita in aliis et haec est causa quod ipse posuit secundum trigonum illum, qui est ab opposito primi et non a latere. Et causa est quia quae pendent ab astris et nihil habent commune cum coniunctis et adhaerentibus, sed potius cum oppositis. Ideo primus triangulus participat de natura secundi oppositi, et non de natura tertii et quarti qui sunt a lateribus. Ex hoc etiam patet quod regiones quanto magis sunt versus medium in triangulis mediis, magis participant de natura planetarum quadrantis oppositi, deinde Mercurii, et minimum de natura planetarum proprii quadrantis. Quae vero sunt iuxta basim trianguli medii, plus participabunt de natura planetarum proprii quadrantis, et minus Mercurii et oppositi quadrantis. Medii vero inter cuspidem et basim aequaliter omnibus. Exemplum in primo triangulo medio, id est, primi quadrantis basis habebit plus de natura Martis et Iovis occidentalis ac Mercurii. Cuspis vero trianguli eiusdem, scilicet primi quadrantis plus habebit de natura Saturni et Veneris occidentalis, inde Mercurii, inde Martis et Iovis occidentalis. Medium vero inter cuspidem et basim medio modo et quasi aequaliter omnium particeps erit. His igitur constitutis, ipse tractat primo de primo triangulo, id est, exteriore primi quadrantis, deinde medio primi quadrantis, post de exteriore secundi quadrantis, deinde de medio secundi quadrantis et ita deinceps. Circa quod notanda duo sunt, primum quod partes triangulorum extremorum, ut magis appropinquant medio, id est, lineae mediae, sunt maxime de natura ferme unius planetae tantum, velut qui sunt maxime sub borea et declinant, neque ad orientem, neque ad occidentem nisi parum, ipsi sunt de natura Iovis ferme ex toto et parum valde Martis aut Saturni. Et ita qui sunt in linea occidentis et non declinant ad meridiem neque septentrionem, ipsi sunt ferme ex toto de natura Martis, et quasi nihil Iovis aut Veneris. Et ita illi qui sunt iuxta aequinoctialem, nec declinant ad orientem, nec occidentem sunt toti de natura Veneris et nihil ferme Martis vel Saturni. Et ideo in totum similes foeminis, imbelles, libidinosi, luxui et voluptatibus ac delitiis dediti, nihil omnino ingenuum aut virile cogitantes. Et ita de orientalibus, qui sunt omnino medii inter septentrionem et austrum pro Saturno. Secundum, quod in triangulis mediis licet observentur planetae contrarii quadrantis, tamen vult quod illi exuant naturam propriam quantum ad orientale et occidentale, et induant naturam quadrantis proprii. Exemplum in triangulo medio quadrantis primi dominatur Saturnus et Venus, qui sunt domini quadrantis secundi, scilicet oppositi, sed in quadrante secundo semper dominatur Saturnus et Venus orientalis. In triangulo autem medio quadrantis, primi dominabuntur Saturnus et Venus occidentalis, quia triangu-