ctiones omnes seu planetarum, seu ad fixas, respectu eiusdem spacii puta unius gradus vel decem minutorum, vel in eodem minuto ipso, sunt eiusdem virtutis, quantum ad raritatem, et etiam quantum ad vires respectu raritatis. Sed non tamen respectu stellarum quae iunguntur quia, ut iam dictum est, plus potest coniunctio Saturni cum Iove, quam Martis cum Iove et multo plus coniunctio Saturni cum Iove, quam Veneris cum Mercurio in eadem distantia, ratione corporum ipsorum. Et ita etiam plus faciet coniunctio Saturni cum Iove in eodem gradu in quacunque parte nativitatis, quam habere Saturnum, vel Iovem solum in gradu ascendentis, vel cordis coeli, non raritatis, quantum enim ad hoc sunt aequalis potentiae, ut iam demonstratum est. Sed ratione ea quod planetae iuncti per secundam regulam conduplicant vires. Et ex hoc sequitur aliud, quod aliqua coniunctio Veneris et Mercurii, erit longe potentior quam coniunctio Saturni et Iovis, vel Solis et Lunae, quia coniunctio Saturni et Iovis, vel Solis et Lunae, erunt in eodem gradu tantum, et coniunctio Veneris et Mercurii erit corporea. Corpoream coniunctionem voco, quando planetae non plus disteterint inter se quam sit aggregatum semidiametrorum, utpote quod Venus et Mercurius non distent inter se plusquam octo minutis in longitudine. Et ita Venus a Luna viginti tribus minutis et si talis coniunctio fieret etiam secundum latitudinem, esset longe validior. Latitudo tamen non tantum facit quantum differentia in longitudine, quia distantia in latitudine non impedit, quin ambae stellae ferantur in eodem circulo transeunte per polos zodiaci. Et maxima distantia duarum erraticarum quae esse possit in latitudine est inter Martem et Venerem, quando Mars fuerit in extremo latitudinis australis, et Venus borealis, tunc enim distabunt partibus quatuordecim cum dimidio. Secundus modus quo coniunctio Veneris et Mercurii poterit esse maior coniunctione Saturni et Martis, omitto tunc quod essent cum aliqua stella fixa vel in initio Arietis, et Saturni, et Iovis in fine Virginis, nam istud esset multiplicare coniunctionem et facere triplam, est quod Venus et Mercurius sint in gradu ascendentis, et Saturnus et Iuppiter sint in fine secundae domus, gratia exempli et hoc ex tertia regula. Tertius modus est quod in una nativitate in qua Venus et Mercurius iunguntur, Venus vel Mercurius dominentur ascendenti in alia ubi iunguntur Saturnus et Iuppiter neuter habeat potestatem in ascendente, vel nullam omnino, ut si ascendat decima pars Virginis aut Tauri vel parvam valde, ut si ascendat decima pars Leonis, ubi solus Iuppiter nihil aliud habet nisi dominium trigoni, et maxime si nativitas diurna fuerit. Quartus modus est, si dum Venus est iuncta Mercurio sit cometes in coelo, aut fiat coniunctio Lunae cum Sole, et magis si fiat eclypsis, tunc enim etiam quod non aspiciat locum, quia in coelo est veluti in homine, qui totus est transpirabilis ut sententia Hippocratis utar, omnia ab omnibus afficiuntur quo quomodo, erit coniunctio haec Veneris et Mercurii, potentior coniunctione Saturni et Iovis, cum qua nihil harum magnarum rerum contingat. Et nota quod magnae res in coelo sunt sex, prima est coniunctio eclypticarum octavi et noni orbis, et capitum Arietis eorum. Haec enim praestat ordinem universae machinae elementari. Secunda est cometes qui maria et terras, et omnia miscet. Tertia est deliquium luminaris quod plerunque perturbat unum certum genus determinatum. Quarta est coniunctio Solis et Lunae, qua reguntur omnia humida, ideoque maria, Cancri, Pisces, morbi, ligna caedua et talia. Quinta est coniunctio Saturni et Iovis quocunque in loco contingat, qua reguntur leges, imperia, regiones. Sexta est coniunctio luminarium cum fixis, quarum solares ventos regunt, et lunares maria concutiunt. Forsan dicet aliquis quod duo planetae iuncti non multiplicant vires, sed iungunt solum, sicut duo reges foedere colligati. Sed videmus quod qui habent iunctos planetas corpore, plurimum possunt, in comparatione eo-
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · 280