rum stellarum quas nos supra exposuimus, accommodatis errantibus et similis modi inerrantibus ad aeris et ventorum, tum temporum anni familiaritates. Restat nunc particulares signorum naturas exponere.
〈Commentarius〉
Tria proponit de proprietate temporis dignoscenda, primum est cognitio stellarum erraticarum, quo ad naturam propriam quam descripsit supra. Secundum est natura ipsarum inerrantium quam in primo libro descripsit, horum utrunque dicit esse explicatum, si modo illa quae dicta sunt ad aeris, ventorum et partium anni naturam accommodentur. Gratia exempli, Saturnus dominatur in vere, ver est humidum valde, calidum parum, plurimum ventosum, significabit igitur Saturnus cum sit valde frigidus, parum siccus, minime flatuosus, ver quidem egregie frigidum, non tamen siccum, sed parum humidum, parumque flatuosum, non tamen omnino absque flatibus. Quod si dominetur in aestate, non iam frigidam aestatem, sed temperatam faciet, siccam immoderate penitusque tranquillam. Similiter nosse oportet qualitatem regionis, nam in Scotia minuet ventos Saturnus, frigiditatem vero aeris faciet, in Aethiopia frigidum non faciet aerem, faciet tamen tranquillum. Per familiaritatem aeris igitur intelligit regionum diversitatem, et etiam qualem quisque aerem progignat, nebulosum, pluviosum, frigidum, siccum, humidum, calidum, turbulentum, clarum, crassum, tenuem, molestum, salubrem, gravem qualesque ventos Saturnus orientales, Mars occidentales, Iuppiter boreales, Venus australes. Idem dicit declaratum fuisse de fixis, utpote stella de natura Saturni opera, Saturni faciet, quae vero de natura Saturni est et Martis exiccabit quidem vehementissime, caeterorum citra molestiam calefaciem aut refrigerabit. Tertium vero quod declarandum supererat, est ut signorum naturae, seu signa sumantur pro spaciis zodiaci in nono orbe, seu pro figuris quae in octavo orbe constitutae sunt per stellas, quas palam est multum a signis zodiaci recessisse adeo ut totus ferme Aries octavi orbis sit, in Tauro noni orbis et Tauri magna pars in Geminis.
Textus LX
Arietis igitur signum generaliter est propter significationem aequinoctialem tonitruosum et grandinosum. Particulariter vero haec et intenduntur et remittuntur de proprietate inerrantium stellarum, quae in illo nunc inveniuntur. Priores illius partes imbres et ventos cient, mediae temperatae, extremae aestuosae et pestilentes sunt. Septentrionale spacium aestuans corrumpensque, australe glaciosum et frigidiusculum.
Tauri signum prae se fert generaliter utrunque modum et est subcalidum. Sed particulariter priora ubique Vergiliae visuntur, turbulenta, ventosa et nebulosa habet, media humectantia et frigida, sequentia ubique succulae conspiciuntur, ignea fulminum ac fulgurum efficientia. Septentrionalia temperata, australia instabilia ac incerta.
Signum Gemini universaliter est temperationis efficiens. Particulariter vero primoribus in partibus humidum ac noxium, mediis temperatum, posterioribus mistum ac incertum. Septen-