PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 293

Facsimile

la verba, Tauri signum prae se fert generaliter utrunque modum, per ea verba, utrunque modum intelligit tonitruosum et grandinosum, quae non essent necessaria, ubi per Arietem intelligeret signum octavi orbis, seu figuram illam, quae describitur a stellis. Item quia dicit se velle loqui de signis in principio capituli, et cum dicit signa, simpliciter intelligit de signis noni orbis. Sed quod in aliis divisionibus intelligat de figuris octavi orbis videtur, quia stellae quae sunt in filo septentrionali Piscis, ut dixit in primo libro, sunt de natura Iovis et Saturni, et illae iam erant tempore Ptolemaei in principio Arietis nonae sphaerae, igitur prima pars Arietis nonae sphaerae debuerat dici pluviosa, vel temperata, et non quod imbres et ventos pariat, quod proprie convenit stellis solum Mercurii, et Veneris, et Saturni et Iovis. Rursus stellae quae erant tempore Ptolemaei, usque ad medium Librae erant ex figura Virginis iuxta quadrilaterum de natura Martis nonnullae, et tamen ponit hic eas temperatas. Igitur si partes illae Librae sunt temperatae, non possunt referri ad stellas Virginis, sed ipsius Librae in iugo quas dicit esse de natura Iovis et Mercurii. Praeterea non fuisset doctrina haec perpetua, sed mutabilis secundum tempora, quoniam constat quod Ptolemaeus novit optime stellas fixas moveri. Sed utcunque sit certum est, quod cum parum differrent tempore Ptolemaei signa octavae sphaerae a signis nonae, et ipse has facultates tribuat his signis propter stellas, quod melius est intelligere, proprietates partium initii medii, et finis Borealium et Australium, de figuris noni quam octavi orbis a stellis descriptis. Ut sit sensus exempli gratia, in signo Arietis hoc modo,

Arietis signum noni orbis quod triginta gradibus continetur, cum sit signum aequinoctium tonitruosum est et grandinosum totum, verum quod ad partes attinet, qualitates hae augentur ac minuuntur iuxta stellas quae in eo sunt. Quoniam priores partes propter stellas quae ibi nunc inveniuntur imbres et ventos faciunt. Stellae enim quae ibi sunt naturam signi imitantur, eique effectum per se faciunt, mediae vero temperatae, quoniam ibi sunt stellae de natura Veneris, extremae aestuosae atque pestilentes, quoniam ibi stellae Martiae sunt. Septentrionale autem spacium aestuans est et morbosum, quoniam stellae quae ibi sunt ex figura Arietis, sunt de natura Martis, quae vero sunt in spacio australi, de natura Saturni sunt. Ideo spacium illud glaciosum est et frigidiusculum. Verum dubitabit aliquis quomodo dixerit glaciosum et frigidiusculum, cum glacies a maximo frigore fiat? Intelligit igitur frigidiusculum altero duorum modorum, vel ratione quantitatis temporis, quia parum durat tale frigus, et licet congeletur glacies tamen fit solum tempore noctis. Vel quia glacies illa non tam a frigore congelatur ob eius magnitudinem, quam quod sit frigus siccum et propter vicissitudinem frigoris et caloris facilius congeletur, sicut et aqua calida ob eandem causam facilius frigida congelatur.

Mirum videri poterit quod succulae Ptolemaei tempore in ultima parte Tauri etiam essent, cum etiam nunc ibidem duae ex his sunt, et una in initio Geminorum, nam alia sunt extra signiferam et sunt martiae naturae, sed haud absurdum est ut describuntur fuisse plerasque in ultima parte Tauri ultra vigesimam partem, aliquas ad vigesimam positas dictamque ultimam ubi succulae essent, non quod succulae in ultima essent parte et merito fulmina hae efficiunt, nam naturam stellarum simul cum natura signorum hic considerat. Estque hic locus, quo damnati igne comburuntur. Et qui in eo nascuntur furibundi sive violenti inconsulti et atroces. Innuit autem Ptolemaeus transferenda esse significata haec per loca signiferi, iuxta stellarum situm tempore illo. Vult aetate nostra initium Tauri particeps est, et simile his, quae dixit Ptolemaeus tempore suo de medio Arietis, nec simpliciter id agendum, sed habita ratione sphaerae ob inclinationes et latitudines, ob motum strepidationis. Et ideo error exiguus esse potest.