inciderint horumque locorum dominatrices stellae, cum vagantium tum fixarum haec et de ipsius deliquii et de cardinali signo deliquii sunt intelligenda.
〈Commentarius〉
Genera accidentium descripsimus superius esse res subiectas quae bifariam sumuntur, aut ex loco deliquii, aut cardinali signo, locum deliquii nemo ignorat qui sit, verum signum cardinale appellat illud quod est in angulo sequente eclypsim, hoc enim in praesenti capite inferius declarat. Manifestum est autem quod nullus angulus potest sequi locum eclypsis, nisi coeli cor et ascendens. Si enim eclypsis fuerit inter coeli cor et occidens, cor coeli erit signum cardinale, sin autem inter ascendens et cor coeli fuerit eclypsis, erit signum cardinale, signum ascendentis. Horum unumquodque quadrifariam imo quinque modis accipi debet, primum de natura signorum, utpote si sit in signo masculino diurnoque, aut foeminino vel nocturno, aequinoctio, aestivo, tropico, mobili fixiove, imperante, obediente ac intuente, vel trigono. Secundum a forma non in nono orbe, sed in octavo stellarum, avis, piscis, quadrupedis, humanaque. Tertium a dominis locorum, puta domus altitudinis, trigoni et finis, nam ut saepe dixi haec solum sunt genera principatus stellarum. Quartum si quae erraticae in ipsis locis sint. Quintum si quae pari modo fixae sint in eodem loco. Atque id plurimum potest in regionibus quae plurimum distant ab aequinoctiali, nam fixis magis reguntur quam erraticis. Hodie quae est vigesima sexta Iulii 1552. hora sexta a meridie in Scotia Edimburgi dum essem, nebulae tantum in aere apparuit, ut homo ab homine dignosci non posset, neque tamen id frequens, cum iam mense ab hinc expleto nihil tale visum sit, nam iam illum exegimus, nec tamen Luna ulli planetae iungebatur, nisi quis velit dicere Venerem Mercurio iunctam aut tardius, quam in Ephemeride, aut Solem Iovi celerius. Sed mihi profecto in causa fuisse videtur quod Luna eo in parallelo coascendit spicae Virginis primae magnitudinis stellae naturae Veneris et parum Martis, quae iuxta eclypticam posita est, eratque cum quadrilatero Virginis naturae Mercurii Venerisque quae et ipsae iuxta eclypticam erant. Et rursus coascendit cum stella secundae magnitudinis quae est in Corona boreali quarta parte et minuto decimooctavo Scorpionis, boreali latitudine partium ferme quadragintaquinque, naturae Veneris atque Mercurii. Itaque constat quantum fixae stellae possint, erraticae quidem ab aequinoctiali ad tropicos maxime fixove, a polis ad quos declinant usque ad suos circulos, in temperata regione ut magis ad hanc vel illam extremarum appropinquaverint et pro magnitudine et luce et situs rectitudine supra regionis verticem.
Textus XXXI
Dominatio autem stellarum errantium ita colligitur. Quaecunque enim pluribus modis utrique loco, id est, deliquii ipsius et hoc sequentis cardinis adiungi cernetur, ea sola dominationem occupabit, in hoc autem considerantur proximae et apparentes accessus et defluxiones, ratione comprehensae figurationes itemque domiciliorum triangulorumque potestas, una cum altitudine et terminis.
〈Commentarius〉
Tres ordines pulcherrimos proponit, primus est in genere coniunctionis corporum, et est applicatio et defluxus. Secundus in genere radiorum, et sunt sex, quatuor tantum tamen commemorat, et duo praetermittit tanquam nota. Tertius ordo est dominii qui dividitur in quatuor, ut autem primum singula discutiamus, sciendum quod corporis vis validior est quam radii et ideo