Borrhapeliotes et Borrholybicus.
Ventus autem orientalis et occidentalis non eandem servant regulam, quam Septentrio atque Notus. Nam orientem versus Subsolanus calidus est, et siccus et serenus, Favonius autem ex toto contrarius huic est. Regula enim est quod venti validi omnes refrigerant, et exiccant et serenitatem pariunt, imbecilles calefaciunt et humectant, pluvias quoque gignunt. Cum igitur nobis Septentrio sit propinquissimus et natura, et situ refrigerabit, exiccabit, et serenitatem maximam pariet, est enim robustissimus omnium ventorum apud nos. Post hunc est Auster in parando pluvias, quod natura sit calidus, et humidus, et pluviosus, situ quoque multum distans, ob idque maxime pluvias parit. Inde est ventus Zephyrus, qui quamvis natura sit frigidus, et humidus, et pluviosus, quia tamen valde proximus est Italiae infrigidat quidem, sed non humectat, verum exiccat et serenitatem parit. Unde poeta Italicus inquit:
Zephyro spira elʼ bel tempo rimena
Hoc Latine sonat:
Zephyrus aspirat redeunt iam tempora clara
At orientalis cum calidus sit, et siccus atque serenus in oriente apud nos calefacit quidem, verum non exiccat, sed humectat, et pluvias facit, quoniam procul abest. Itaque expedit non solum scire naturas ventorum generaliter, sed ex observationibus quid, et quantum unusquisque possit ea in regione in qua de temporis natura iudicium facere deliberas, quamobrem omnium ventorum figuram apposui. Cumque sexdecim tantum, qui nomen habebant, ascripsissem, forte fortuna aderat Guglielmus Casanatus medicus, vir egregius et mihi amicissimus, quem honoris causa nomino, qui tabellam conscripserat maxima diligentia, omnes quotquot erant, scilicet triginta duos ventos continentem, placuit itaque et nostrae addere sexdecim illos intermedios ut uberior doctrina fieret. Nominibusque additis ad usum qui talis est eam paravi.
Describe igitur figuram huic consimilem in sublimi loco domus, et in medio illius colloca volubile flabellum, ita vero facias ut singulae partes figurae singulas coeli correspondentes respiciant. Deinde observa flabellum super