quoquomodo est et per superiora de qua si cui libeat copiosius legere, legat apud Plinium. Sensus igitur huius est si velis pro die tantum scire naturam aeris, inspice Solem exorientem. Si vero pro nocte tantum, inspice Solem occidentem, si vero statum longioris temporis, inspice statum in hora in qua Sol Lunae per radios, aut per corpus iungitur, nam usque ad sequentem cum Luna configurationem significatio illa iuvat. Igitur si Sol oriatur vel occidat quatuor consideranda sunt, color, puritas, nubes, et radii. Puritas et in colore, et in nubibus, et in obscuritate, significat serenitatem. Radii vero et nubes subrubrae, et refractiones quales sunt areae, et virgae significant ventos ex ea parte in qua talia apparent. Subpallida, nigra et obscura, imbres et hyemes.
Textus LXVIII
Lunam observabimus in itinere suo dierum trium ante vel post interlunia ac plenilunia et medium tempus quo erga Solem quadratur. Nam tenui puraque luce nitens sique nihil illam circundet, serenitatem spondet. Sin tenui rubeat luce sique totus perspicuus sit orbis illius etiam qua parte non illustratur et tremere videatur, ventos maxime declinationis suae ciet, nigra pallida, spissa hyemes ac imbres minatur. Non negligetur animadversio quoque arearum quae Lunam interdum cingunt. Nam si una fuerit pura paulatimque evanescat serenitatem; sin duae aut tres, hyemes significant atque has cum ventorum turbulentia subrubrae quasique perruptae cum nivibus si caliginosae ac spissae, si luridae ac nigrae et lacerae, tam cum his quam cum illis; eoque etiam vehementiores significant illas quo ipse maiores fuerint.
〈Commentarius〉
Quod proposuerat in praecedenti capitulo de observatione Lunae, hic declarat, scilicet, ut observentur tres dies ante interlunium et post interlunium. Et similiter in oppositione et in quadrato aspectu, ita ut observentur sex dies pro quacunque configuratione cum Sole. Et si tenui luce et clara fuerit, et nihil eam circundet, puram serenitatem, id est, sine ventis, nebulis et pluvia significat. Si vero adfuerit varietas vel tenui rubeat luce, vel totus orbis illius, id est, limbus luceat etiam ea parte, qua non illustratur, tremereque videatur, ventos significat. Et ita nigra, pallida, et obscura imbres ac hyemes adeo ut sit eadem ratio Solis ac Lunae. Circa areas vero si una fuerit et paulatim evanescat, significat serenitatem. Si vero duae sint aut tres significant hyemes quod si cum hoc rufae fuerint, ac quasi laceratae hyemes et magnos ventos. Caliginosae ac spissae, hyemes ac nives, lacerae vero nigrae, aut luridae utrunque significant. Scire etiam decet, quod Luna habet quinque praecipuos status ad Solem comparata, falcata in utroque sextili, dimidia, in utroque quadrato, gibbosa in utroque trigono, plena in opposito, et silens in coitu, habet et alias facies intermedias.
Dubitatur quia si assumas septem dies pro quacunque configuratione Solis ac Lunae, cum sint quatuor in uno mense, assumemus viginti et octo dies, pro diiudicandis triginta quod erit absurdum in tanta Lunae varietate. Propterea dicendum est quod Ptolemaeus fuit inventor participationis, et in musica et in aliis, et maximus observator sicut et nos, naturae subtilis et humidi pinguis, quaedam enim sunt generalissima, et non adeo omnibus cognita, quae si observentur magnam afferunt utilitatem. Igitur, ut dixi participatio ipsa una ex his. Vocatur autem participatio, quia si gratia exempli fiat coniunctio Lunae cum Sole in die vigesima Augusti, iubet observari a decimaseptima usque