PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 103v

Facsimile

Nunc vero quoniam maximos eclipticarum coniunctionum atque oppositionum terminos invenire volumus qui fiunt, quando Luna in minima epicycli longitudine est, per duas rursum eclipsis in minima longitudine observatas, —tutius enim est, per ea que apparent ista demonstrari—, quantum etiam hic arcum diameter Lune subtendat similiter demonstrabimus.

In 57o igitur anno Philometoris qui est 574 a Nabonassaro Phamenoth secundum Egiptios die 27o sequente 28 ab incipiente octava hora ad decimam usque desinentem Allexandrie Luna defecit plurimum a septentrione digitis 7. Quoniam igitur medium tempus fuit post mediam noctem horis temporalibus 2 30′, que fuerunt equales 2 20′, Sol enim exacte 6 4′ Tauri gradus obtinebat, colligiturque colligiturque] a Constantino add. et del. A a constituto tempore usque ad mediam eclipsim tempus annorum egiptiacorum 573 dierum 206 et horarum equalium, simpliciter quidem 14 3′, ad dies autem equatos 14 solum, in quo tempore Lune centrum medie 7 49′ Scorpionis gradus obtinebat, exacte autem 6 16′, et a maxima epicycli longitudine gradus 163 40′, a boreali autem obliqui circuli termino gradus 98 20′, perspicuum est quia quando Lune Lunae] post corr. G centrum 8 20′ a nodo gradibus in obliquo circulo distat, cum sit ipsa ipsa] post corr. G in minima distantia umbreque centrum sit in circulo maximo qui per ipsam distantiam per rectos angulos ad obliquum circulum describitur, in quo transitu maxime Lune obscuritates efficiuntur, tunc media et duodecima diametri eius pars in umbram incidit.

Trigesimo septimo rursus anno tertia secundum Calippum per〈i〉odo periodo] perodo A qui est 607 a Nabonassaro Tybi secundum Egyptios die die] 20 add. et del. A 2o sequente 3o incipiente hora quinta in Rhodo Luna cepit deficere, obscurataque fuit plurimum ab ab] aut add. et del. A austro digitis tribus. Quoniam igitur etiam hic eclipsis initium ante mediam noctem fuit per duas horas temporales que in Rhodo et in Allexandria fuerunt equales 2 20′, propterea quod Sol 5 8′ gradus Aquarii exacte obtinebat, et medium tempus in quo maxima obscuratio fuit ante mediam noctem horis 1 50′ equalibus proxime, colligitur a tempore nobis constituto usque ad mediam eclipsum tempus annorum egyptiacorum 606 et dierum 121 et horarum equalium tam simpliciter quam ad dies equatos 10 10′, in quo tempore Lune centrum medie 5 16′ et exacte 5 8′ Leonis gradus obtinebat, et a maxima epycicli longitudine gradus 178 46′, a boreali autem obliqui circuli termino gradus 280 36′, per-