PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 185r

Facsimile

angulus talium demonstratus est 30 36′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360 talium 61 12′, erit etiam arcus linee DI talium 61 12′ qualium est circulus qui rectangulo DFI circumscribitur 360. Arcus vero linee FI reliquorum ad semicirculum 118 48′ et corde igitur etiam sue DI quidem talium erit 61 6′ qualium est DF que rectum angulum subtendit 120, et FI 103 17′ earundem. Qualium igitur est DF linea 2 45′ et GD excentrici semidiameter 60, talium erit DI linea 1 24′ et FI 2 22′, et per eadem GI quidem linea 59 59′ earundem erit, et reliqua GT 57 37′ talium qualium etiam ET colligitur 2 48′, sic etiam EG que rectum angulum subtendit 57 41′ earundem colligitur. Quare qualium est EG que rectum subtendit 120, talium ET erit 5 50′ et arcus suus talium 5 34′ qualium est circulus qui rectangulo EGT circumscribitur 360. Quare angulus etiam EGT talium est 5 34′ qualium duo recti sunt 360, totus vero MEG MEG] corr. ex MG G 66 46′ earundem. Qualium vero quatuor recti sunt 360 talium 33 23′. Totidem ergo gradibus in tertia oppositione ad successionem a minima longitudine stella distabat, demonstrataque est ab eadem minima longitudine ad precedentia 3 6′ gradibus in secunda oppositione distare. Quare apparens a secunda ad tertiam oppositionem distantia componendorum graduum est 36 29′, ut per observationes etiam habuimus.

Hinc patet, quoniam in tertia oppositione observatos 14 23′ gradus Arietis stella obtinebat, distabatque, ut demonstratum est, a minima longitudine ad successionem gradibus 33 23′, quod minima excentricitatis eius longitudo 11 gradus Piscium tunc obtinebat, maxima vero ex opposito 11 Virginis. Quare si centro G epicyclum ITC descripserimus, medium quidem per longitudinem motum a puncto L maxime longitudinis excentrici graduum habebimus 210 36′, angulus enim MFG talium demonstratus est 30 36′ qualium quatuor recti sunt 360, arcum vero epicycli TC qui est a T minima epicycli longitudine ad punctum C, ubi stella supponitur, graduum 2 47′. Nam etiam angulus EGF talium demonstratus est 5 34′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 2 47′. Quapropter oppositionis tertie, hoc est in primo anno Antonini Athir secundum Egyptios die 20 sequente 21 post mediam noctem horis 5, stella Iovis ad medios motus perspecta per longitudinem quidem a maxima excentrici longitudine distabat gradibus 210 36′ et obtinebat 11 36′ gradus Arietis, per inequalitatem vero a puncto L, hoc est a maxima epicycli longitudine, gradibus 182 47′.