accidisse differentiam. Sed in hoc ipso primum erravit, quoniam etiam non contemnenda differentia quedam ex inequalitate facta est, eo quod medius motus non equaliter maior quam verus in utrisque inveniatur eclipsibus, sed in prima per unum gradum proxime, in secunda vero per octavam unius gradus partem, ut secundum hoc latitudinis periodus ad integras restitutiones deficiat 52′ 52'] corr. ex 0 52' G 30′′ sexagesimis unius partis qualium est obliquus Lune circulus 360. Deinde nec differentiam que propter distantias Lune obscurationum magnitudinibus accidit computasse invenitur, que maxima in illis eclipsibus fuit. Prima enim in maxima, secunda in minima Lune distantia facta fuit. Necesse enim est eiusdem quarte partis obscurationem in prima quidem eclipsi a minore ascendentis distantia nodi accidisse, in altera vero a maiore. Quarum distantiarum differentiam unius gradus et quinte proxime partis colligi demonstravimus ut etiam hic per tantam differentiam latitudinis revolutio post integras restitutiones excedat. Quantum igitur ad errorem ipsum pertinet duobus proxime gradibus qui utrinque utrinque] post corr. G colliguntur periodica latitudinis restitutio a veritate aberrasset, si forte utreque utreque] corr. ex uterque G ad minus aut ad maius differentiam collegissent. Verum quoniam altera deficere restitutionem forte faciebat altera excedere, unde fortassis etiam Hipparchus alteram ex altera compensavit sola tertia parte unius gradus, hoc est per excessum eroris utriusque, maior motus quam restitutio invenitur.
〈VI.10〉 Capitulum X : Solarium eclipsium computatio
Sed lunarium quidem eclipsium consideratio modis expositis recte solummodo computabitur, solarium vero computationem que propter diversitates aspectus Lune difficilior est sic faciemus. Primo enim quot vere coniunctionis tempus horis equalibus ante vel post meridiem erit, inveniemus, deinde si querimus in alio climate, idest in regione que non sit sub Allexandrie meridiano, additione subtractioneve subtractioneve] corr. ex subtradictioneve G differentie horarum equalium que in duabus meridianis secundum longitudinem sunt inveniemus quot horis equalibus etiam ibi ante vel post meridiem vere coniunctionis tempus erit, primumque apparentis coniunctionis tempus in climate ubi queritur equabimus. Id idem proxime futurum est cum medio eclipsis tempore, idque faciemus via et ratione que nobis iam cum de diversitatibus diceremus exposita est. Nam cum ceperimus ex angulorum diversitatumque tabula convenienter tum climati tum horarum a meridiano distantie, et preterea parti zodiaci ubi coniunctio fiet, et ad hec lunari distantie diversitatem aspectus Lune que primo fit in circulo per punctum