32, borealiusque circulo per medium esse gradibus 1 1] add. s. l. A 12′. Medium enim Leonis in medio celi erat. Borealissima ergo earum que in fronte Scorpii sunt secundum longitudinem quidem 32 gradibus tunc ab equinoctio distabat, borialior vero erat circulo per medium gradibus 1 20′ proxime.
Menelaus etiam similiter observasse Rome ait primo Traiani anno Mechir 18 sequente.19 hora xi desinente, perspexisseque australe cornu Lune in recta fuisse linea ad mediam et australem illarum que in fronte Scorpii sunt, centrum vero ipsius ait a recta linea defecisse, tantumque distetisse a media, quantum media ab australi, videbaturque ait borealem de illis que in fronte sunt opperuisse, quoniam nullibi cerneretur; et est annus a Nabonasaro 845 Mechir secundum Egiptios 18 sequente 19 post mediam noctem quinque temporalibus horis et equalibus 6 10′. Sol enim Sol enim] corr. ex Solemm G gradibus 23 Capricorni erat, ad Allexandrie Allexandrie] corr. ex Alexandrie G vero meridianum horis 7 30′, totidemque fere ad dies equales. In qua hora exacte centrum Lune ab autumnali equinoctio distabat gradibus 35 20′, fuitque borealius circulo per medium gradibus 2 10′. Apparebat autem secundum longitudinem distare gradibus 35 55′, esseque borealius gradibus 1 20′. Extrema enim pars Libre in medio celi erat. Quare borealissima earum que quae] add. G in Scorpii fronte sunt eundem tunc proxime situm obtinebat, perspicuumque fit quod huius etiam stelle distantia latitudinis ad circulum per medium eadem eadem] post corr. A olim et nunc est, longitudinis autem 3 55′ gradibus ad successionem autumnalis equinoctii progressa est in annis qui fuerunt inter observationes 391. Quare rursus colligitur huius quoque stelle ad successionem progressus unius gradus in 100 annis.
〈VII.4〉 Capitulum IIII: De modo descriptionis fixarum
Cum igitur per observationes tum istarum tum aliarum fulgentium similemque collationem et per convenientem ceterarum ad dictas distantiam fixarum quoque spheram, quantum preterita nos tempora potuerunt iuvare, dictum ad successionem solstitialium equinoctialiumque punctorum progressum facere invenerimus, cumque hunc earum progressum in polis obliqui qui per medium signorum est non equinoctialis, idest primi motus, fieri cognoverimus, oportere putavimus harum ceterarumque stellarum locos longitudinis atque latitudinis hoc tempore nobis observatos, qui qui] add. s. l. G non ad equinoctialem, sed ad circulum qui per medium signorum est, perspiciuntur, conscribere. Determinantur enim per circulos qui per polos zodiaci et per unam quanque stellam maximi describuntur, quibus consequenter ad suppositam motus rationem necesse est tum