PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 225r

Facsimile

vero quatuor recti sunt 360, talium 20 55′. Deficit ergo etiam in hoc additio subtractiove secundum longitudinem propter obliquationem sexagesimis sex, que nobis erant inveniende.

Sed consideremus nunc si, suppositis his obliquationum magnitudinibus, maximi motus latitudinis qui fiunt in maximis minimisque longitudinibus congruere cum illis inveniuntur qui per observationes habentur, supponaturque rursum in eadem figura maxima Veneris longitudo, hoc est ut AB linea sit ad BD, sicut 61 15′ ad 43 10′. Quoniam igitur quadratum linee DB subtractum a quadrato linee AB facit quadratum linee AD, colligitur etiam hec 43 27′ earundem, sed sicut AB linea ad AD, sic et BD ad DF. Erit igitur etiam DF 30 37′ earundem. Rursus quoniam DFI obliquationis angulus talium supponitur 7 qualium duo recti sunt 360, et DI linea talium 7 20′ qualium DF que rectum subtendit 120, erit etiam DI linea talium 1 22′ qualium DF est 30 37′ et AD 43 27′. Quare qualium est AD que rectum subtendit 120, talium DI quoque erit 5 9′, et DAI angulus maxime secundum latitudinem remotionis talium 4 54′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360 talium 2 27′. In minima vero longitudine, quoniam qualium est BD epicycli semidiameter 43 10′, talium AB supponitur 58 45′, et quadratum linee DB subtractum a quadrato linee AB facit quadratum linee AD, habebimus huius quoque longitudinem 39 51′ earundem. Similiter quoniam, sicut AB linea ad AD, sic et BD ad DF, erit etiam DF 29 17′ earundem, sed proportio linee DF ad DI supponitur esse sicut 120 ad 7 20′, ergo qualium est DF linea 29 17′ et AD 39 51′, talium etiam DI colligitur 1 47′. Quare qualium est AD que rectum subtendit 120, talium DI quoque erit 5 22′ et DAI angulus maxime secundum latitudinem remotionis talium 5 8′, qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360 qualium​ … 360] add. marg. G, talium 2 34′, indifferenti ergo quodam ad sensum minor factus est motus latitudinis qui fit in maxima longitudine et maior qui fit in minima quam remotio secundum latitudinem media que 2 30′ graduum supponitur. Nam motus quidem qui fit in maxima tribus solummodo sexagesimis, qui vero in minima quatuor sexagesimis excessit, quas per observationes capere nequaquam possibile erat.

Supponatur rursum maxima Mercurii longitudo, hoc est proportio AB linee ad BD que est sicut 69 ad 22 30′, ut per ea que in superioribus dicta sunt AD quidem linea 65 14′ earumdem