litatum computationibus expositos iam medios singulorum longitudinis atque inequalitatis motus habeamus, nec erit differentia de qua curandum sit ulla, si quis universalius medios motus exposuerit. Universaliter autem longitudinis motum dicimus centri epicycli in excentrico motum, inequalitatem vero stelle motum in epicyclo.
Invenimus ergo 57 inequalitates Saturni in solaribus annis, sicuti nos exposuimus, hoc est a solstitialibus vel equinoctialibus punctis ad eadem ipsa, 59 et die uno sexagesimisque 45 proxime fieri, revolutionibus autem stelle duabus et gradu uno et sexagesimis 43. Nam in tribus stellis quibus Sol velocior semper est tot semper circulos ipse Sol in tempore restitutionis stelle pertransivit, quot sunt revolutiones stelle secundum longitudinem et restitutiones inequalitatis simul composite. Iovis autem 65 inequalitates in solaribus similiter invenimus annis fieri 71, diebus quatuor et sexagesimis 54 proxime deficientibus, revolutionibus autem stelle a solstitialibus punctis ad eadem ipsa sex gradibus quatuor et sexagesimis 50 deficientibus; Martis vero 37 inequalitates in annis solaribus similiter 79 et diebus 3 et sexagesimis 13 proxime, revolutionibus autem stelle ab eodem solstitio ad idem 42 et gradibus 3 10′; quinque vero inequalitates Veneris in annis similiter solaribus octo, diebus 2 et sexagesimis 18 proxime deficientibus, revolutionibus autem stelle equalibus numero revolutionum Solis octo, deficientibus gradibus 2 15′; Mercurii autem 145 inequalitates in annis similiter 46 die uno et duabus sexagesimis proxime, revolutionibus vero equalibus numero rursus revolutionum Solis 46, gradu addito uno.
Si ergo in singulis restitutionis tempus in dies resolverimus et multitudinem inequalitatum in gradus per singulos circulos 360, habebimus in Saturno quidem 21551 18′ et gradus inequalitatis 20520, in Iove autem dies 25927 37′ et gradus inequalitatis 27400, in Marte vero dies 28857 53′ et gradus inequalitas 13320, in Venere autem dies quidem 2919 40′, gradus vero inequalitatis 1800, in Mercurio vero dies 46802 24′ et gradus inequalitatis 52200.
Mutitudinem igitur graduum inequalitatis per multitudinem dierum accommodate per singulos partiti habuimus medium diurnum motum inequalitatis, in Saturno quidem graduum 0 57′ 7′′ 43′′′ 41′′′′ 43′′′′′ 40′′′′′′ proxime, Iovis vero graduum 0 54′ 9′′ 2′′′ 46′′′′ 26′′′′′ 0′′′′′′, Martis autem graduum 0 27′ 41′′ 40′′′ 19′′′′ 20′′′′′ 58′′′′′′, Veneris vero 0 36′ 59′′ 25′′′ 53′′′′ 11′′′′′ 28′′′′′′, Mercurii