PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 116r

Facsimile

tempora quoque eclipsium que meridiano magis propinquant tardius transeant. Hac de causa, quando medium eclipsis tempus in ipsa meridie invenitur, tunc solummodo incidentie tempus replectionis tempore equale proxime est, cum ad utranque partem tunc precedens diversitatum phantasia equalis proxime fiat. Quando autem ante meridiem tunc replectionis tempus, cum sit meridiano propinquius, maius efficitur.

Ut igitur hec quoque tempora congruentem equationem suscipiant, considerandum est modo quo diximus, tum tempus utriusque dictorum transituum quod ante hanc equationem erit, tum distantia a puncto verticis que in medio eclipsis tempore futura est.

Sit verbi gratia tempus utriusque una hora equalis et distantia a puncto verticis graduum 75. Queremus igitur in diversitatis tabula sexagesimas diversitatis 75 gradibus adiacentes, Luna in maxima longitudine supposita, in qua distantia ex ordine tertio sexagesime sumuntur. Inveniuntur autem sexagesime 52 gradibus 75 apposite. Et quoniam utrunque tum incidentie tum repletionis tempus medie perspectum unius equalis hore ac temporum quindecim supponitur, hec, si a 75 gradibus distantie subtraxerimus, inveniuntur reliquis 60 gradibus sexagesime diversitatis 47 in eodem ordine adiacere, ita in m〈e〉dio medio] mdio A ad meridianum transitu 5 sexagesimarum progressus ex diversitate colligitur. Rursus autem hec ipsa tempora 75 gradibus addentes invenimus 90 collectis gradus 53 30′ totius diversitatis sexagesimas in eodem ordine adiacere, ut etiam hic progressum motus ad orizontem 1 30′ earundem colligi pateat, et utrunque rursus per inequalem Lune motum in partes equalis hore, ut dictum est, resolventes que ab utroque numero pars colligitur congruenter addetur utrique temporum incidentie atque replectionis que medie atque simpliciter capta fuerunt, maior quidem tempori quod est ad meridianum, minor autem tempori quod est ad orizontem. Perspicuum autem est quod quod] add. s. l. G excessus etiam predictorum temporum sexagesimarum est 3 30′, hoc est pars nona proxime unius equalis hore, dum medie tot sexagesimas Luna pertransit. Relinquitur autem ut facile equales horas, si volumus, in qualibet distantia in temporales congruenter resolvere modum inquiramus qui nobis expositus in superioribus est.

〈VI.11〉 Capitulum XI: De inclinationibus que in eclipsibus fiunt

Sequitur modo ut inclinationes quoque obscurationum consideremus, quarum intelligentia constat ex intelligentia declinationis tum earundem obscurationum