reducit, nec alia principia quam ea sola quibus tempora maxime discernuntur. Accedit quod restitutio que ad fixas stellas inspicitur et propter alia multa inconveniens videtur, et maxime quia etiam orbis suus ad ipsius celi sequentia ordinate ordinate] corr. ex ordine G progredi conspicitur, que cum ita se habeant nihil prohiberet tantum esse Solis annuum tempus dicere in quanto ad Saturni verbi gratia vel aliam erraticam stellam Sol motu suo rediret, et sic multarum diversarumque magnitudinum tempus annuum erit. Quas ob res convenire arbitramur ut id annuum Solis tempus existimemus quod ab observationibus quam maxime antiquis a solstitio vel equinoctio ad idem invenitur.
Verum quoniam Hipparthus perturbari etiam ab hac restitutione videtur propter continuarum inequalitatem observationum, conabimur breviter ostendere nullam hinc merito perturbationem fieri, firmam quidem rationem quod annua tempora non sint inequalia inde cepimus, quod etiam ipsi per instrumenta continua solstitia et equinoctia observavimus, nec differre annos quantitate que cura digna sit adinvenimus, sed tantum ferme quantum penes instrumentorum constructionem atque positionem errare possibile est. Coniecturam autem ab Impparchi computationbus fecimus quod hic inequalitatum error magis observationum quam rei sit. Nam primum in libro de mutatione solstitialium et equinoctialium punctorum, cum estiva brumaliaque solstitia que continue atque diligenter observata putabat exposuisset, fatetur non tantam in illis esse differentiam, ut propterea inequalitas in annuo tempore ponenda sit, his verbis: ′ex his observationibus patet parvas admodum horum differentias annorum fuisse, sed in solstitialibus spero nec nos nec Archimedem in observatione atque computatione ad quartam usque partem diei errasse. exacte tamen inequalitas annui temporis ab armilla herea que in fornice quadrata, sic enim vocatur, Alexandrie collocata est intelligi potest: dies enim in ea equinoctialis significari videtur ille in quo incipit ab altera parte cava eius superficies illuminari′.
Post hec autumnalium equinoctiorum tempora exactissime observatorum exponit. In 17o quidem anno tertie secundum Calippum periodi 30o die Mesori circa Solis occasum et post tres annos in anno xxo in primo dierum intercalarium in mane, cum in meridie oportuisset, ita quarta diei parte dissonare videtur et post annum, idest in vigesimo primo anno hora diei sexta, quod quod] post corr. G etiam ad priores anni observationem sequebatur. Deinde post annos xi xi] corr. ex xxi A anno videlicet 32o tertio intercalarium die in media nocte quam dies quartus sequebatur, cum