Sole quam in Luna citra quidem semicirculum pauciores, ultra vero semicirculum plures continent gradus. Nam cum solares termini a quovis nodo in obliquo circulo Lune ad septentrionem quidem demonstratos gradus 20 41′, ad meridiem vero 11 21′ intercipiant, fit arcus non eclipticus a septentrione quidem gra-duum 138 38′, a meridie autem 157 16′. Cum vero lunares ad utranque medii circuli partem in eodem obliquo a quovis nodo gradus 15 12′ intercipiant, colligitur uterque arcus non eclipticus 149 36′. Quod autem his etiam suppositis possibile sit Lune defectum per maximorum quinque quinque] post corr. G mensium fieri spatium, hoc est in quo Sol quidem maximum faciat transitum, Luna vero minimum, hoc modo videbimus.
Nam quoniam in mediorum quinque quinque] post corr. G mensium spatio motum longitudinis medium utriusque luminarium 145 32′ gradus invenimus, inequalitatis vero lunaris in epicyclo gradus 129 5′, quorum 145 32′ solis gradus in maximo transitu qui est ad utranque minime longitudinis partem preter medium motum 4 38′ gra-dus accipiunt et 129 5′ gradus epicycli lunaris in minimo transitu qui est ad utranque maxime longitudinis partem subtrahunt a medio motu gra 8 40′, certe in mediorum quinque quinque] post corr. G mensium spatio, quando Sol maximum facit motum et Luna minimum, in antecedentibus adhuc Solis Luna erit per gradus ex utraque inequalitate collectos 13 18′. Quorum rursus duodecimam propter predemonstrata capientes partem habebimus gradus 1 6′ proxime quibus Sol Sol] uterimus add. et del. A ulterius movebitur, donec ad eum Luna perveniat. Quoniam ergo ex propria inequalitate gradus 4 38′ accepit et, antequam ad eum Luna perveniret gradus 1 et sexagesimas sex, habebit etiam maximorum mensium spatium ultra mediorum per longitudinem motum gradus 5 44′, totidem ergo proxime latitudinis etiam in obliquo circulo Lune motus obtinebit ultra 153 21′ proxime gradus latitudinis qui colliguntur in quinque mediorum mensium spatio. Verus igitur secundum latitudinem motus in maximis quinque mensibus colligitur gradus 159 5′, sed ecliptici termini ad utranque circuli qui per medium est partem continent in media longitudine Lune in circulo quidem qui maximus per polos obliqui describitur gradus unum proxime, in minima enim distantia 1 3′ 36′′, in maxima 0 56′ 24′′ colliguntur, in obliquo autem circulo gra 11 30′ a quovis nodo. Intermedius Intermedius] corr. ex Intermedium G autem et non eclipticus arcus graduum colligitur 157 qui pauciores sunt quam gradus per quinque maximos menses in obliquo circulo collecti 159 5′ duabus partibus et sexagesimis quinque. Perspicuum igitur est ex istis possibile esse Lunam in quinque maximorum mensium spatio, cum in prima oppositione in recessu a quovis nodo defecerit, in ultima rursum in accessu ad oppositum nodum deficere, fietque in utrisque eclipsibus