rursus ad successionem signorum supponimus consequenter circumferri ad latitudinis restitutionem que ad zodiacum ipsum relata motum longitudinis facit, in hoc autem epicyclo Lunam esse supponimus, ita ut in arcu maxime longitudinis ad precedentia totius moveatur consequenter ad restitutionem inequalitatis, quamvis nihil ad propositam demonstrationem impediamur, etiam si neque latitudinis progressus neque lunaris circuli obliquatio supponatur. Nulla enim de qua curandum sit differentia ex tanta declinatione ad longitudinis motum accedit.
Prima Prima] Perima A igitur antiquissimarum eclipsium apud Babilonios observatarum primo anno Mardocempadi vigesimanona Thoth mensis egyptiaci die quam trigesima sequebatur facta conscribitur, et incepit, inquit, deficere post ortum eius una hora bene transacta, defecitque tota. Quoniam ergo Sol circa finem Piscium erat et nox equalium horarum proxime xii patet, quia eclipsis quidem initium ante mediam noctem 4 30′ equalibus horis fuit. Tempus autem medium quoniam eclipsis perfecta fuit 2 30′. Horis ergo Alexandrie ad meridianum cuius horarum motum consideramus, consideramus] post corr. G cuiusque meridianus 50′ unius equalis hore sexagesimas Babylonis Babylonis] corr. ex Babilonis G meridianum precedit, medium illius eclipsis tempus fuit ante mediam noctem horis equalibus 3 20′, in qua hora secundum expositos nobis calculos verus motus Solis erat in Piscium gradibus 24 30′ proxime.
Secunda eclipsium secundo anno eiusdem Mardocempadi fuisse conscribitur die Thot 18o, 19o consequente, defecitque ab austro digitis, inquit, 3 in ipsa media nocte. Quoniam igitur tempus medium in ipsa media nocte apud Babilonios fuisse conscribitur, debet in Alexandria fuisse ante mediam noctem 50′ hunius hore sexagesimis, in qua hora verus Solis motus erat in Piscium gradibus 13 45′.
Tertia eclipsium fuisse scribitur eodem secundo anno Mardocempadi quintodecimo die Phamenoth, sextodecimo veniente, incepitque deficere, inquit, post ortum, et defecit a septentrione plusquam medietas. Quoniam igitur Sol in principio Virginis erat, erat] post corr. G magnitudo quidem noctis apud Babylonios xi horarum fuit, cuius medietas est hore 5 30′. Quare ante mediam noctem 5 maxime horis equalibus eclipsis initium fuit. Cepit enim, inquit, deficere post ortum, medium vero tempus 3 30′ horis mediam noctem antecessit. Totum enim tempus tante tantae] corr. ex ante G obscurationis trium proxime horarum fuisse debet, quare Alexandrie rursus medium eclipsis tempus fuit ante mediam noctem horis equalibus 4 20′, in qua hora verus Solis motus erat in gradibus Virginis