PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 120v

Facsimile

duum equalium laterum cum semisplendida facientes, cuius trianguli vertex est ipsa semisplendida, et has ait ad rectam lineam esse tum cum Arcturo tum cum australi australi] corr. ex australia G Virginis pede Et rursus inter Spicam et secundam ait ab extremitate caude in hydro tres ad rectam lineam sitas esse, quarum media in recta ad spicam lineam esse, et ad secundam ab extremitate caude Ydri similiter. De illis vero que in Libra sunt dicit eam que proxime in recta linea est ad splendidas forficalium et ad septentrionem splendidam esse atque triplicem. Nam in uterque inquit eius parte parva una collocata est. De iis autem que in Scorpione sunt scribit quod linea ducta per illam que ultima est earum que in spiculo Scorpionis sunt et per illam que in dextero genu ophiuchi est equaliter dividit spatium quod interiacet inter duas precedentes que in dextero pede ophiuchi sunt; et quod quintus atque septimus sphondylus in recta linea sunt ad splendidam illam que in Turibulo medio est; et rursus quod borealior illis que sunt in basi basi] corr. ex bassi A Turibuli in recta proxime proxime] post corr. G linea tum ad quintum spondillum, tum ad illam que in Turibulo medio est et inter ipsas interiacet equaliter fere distans ab utraque. De iis autem que in Sagittario sunt scribit quod in Circulo sub Sagittario ad ortum atque meridiem due site sunt per tres fere cubitos inter se ipsas distantes, quarum australior fulgentior etiam est; et quod que in pede Sagittari est in recta proxime linea est ad mediam trium in Circulo splendidarum splendidarum] post corr. G et ad ortum in eodem maxime positarum et ad ultimam illarum que sunt in quadrilatera figura ex oppositis angulis splendide; et quod duo inter ipsas spatia equalia sunt; et quod borealis ipsarum ab hac quidem linea linea] post corr. G ad ortum mutatur, rectam vero facit ad fulgentes que sunt in quadrilatera figura in oppositis angulis. De iis autem que sunt in Aquario ait duas contiguas que in Equi capite sunt et sequentem Aquarii humerum in in] add. s. l. G recta proxime linea esse, cui linee illam equidistare que est a precedente Aquarii humero ad stellam que in Equi maxilla collocata est; et rursus precedentem Aquarii humerum et splendidam de duabus que in collo Equi sunt et que in umbilico ipsius est in recta linea esse et spatia inter eas equalia, et insuper lineam ait que per Equi rictum rictum] corr. ex rectum G et per eam que ad ortum quatuor illarum illarum] corr. ex illiarum A est que in Situla sunt equaliter et ad rectos proxime angulos secari a linea que est per duas contiguas que in Equi capite collocantur. De iis vero que sunt in Piscibus narrat stellam que in rictu Piscis australis est et in rictu Equi et splendidam