PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 75v

Facsimile

vel ad septentionem vel ad meridiem, nodus vero idem non erat sed oppositus.

Harum eclipsium prima est, qua ad demonstrandam inequalitatem fuimus usi, facta secundo anno Mardocempadi Thot secundum Egyptios die xviiio sequente xix in media nocte apud Babylonios, Allexandrie autem 50′ unius hore sexagesimis precessit, asseriturque Luna tribus digitis ab austro defecisse.

Secunda est, qua Hipparchus etiam usus fuit, facta xxo eius Darii anno qui Cambysse successit Epiphi secundum egyptios egyptios] corr. ex egiptios G die 28o sequente 29o in horis equalibus post occasum Solis 6 20′, in qua similiter Luna quarta diametri parte ab austro defecit, eratque medium tempus in Babylone ante mediam noctem 24′ unius equalis hore sexagesimis, fuit enim tunc media nox in horis 6 45′ proxime, in Allexandria vero ante mediam noctem 1 15′ equalibus, factaque est eclipsis utraque, cum Luna in maxima distantia esset, sed prima iuxta ascendentem nodum altera iuxta descendentem, ut etiam in ispis equaliter borealius circulo qui per medium signorum est centrum Lune fuisse inveniatur.

Sit igitur AB obliquus circulus eius, cuius diameter AG, et supponatur A punctum nodum esse ascendentem, G vero descendentem, B autem borealissimum terminum, et intercipiantur a punctis A et G, idest ab utroque nodorum versus B borealem terminum AD et GE arcus equales, ita ut in prima quidem eclipsi centrum Lune in puncto D, in secunda vero in E fuerit. Sed tempus a statuto loco Lune ad primam eclipsim annorum fuit egyptiacorum 27 et dierum 17 et horarum equinoctialium tam simpliciter quam exacte xi 6′, atque hac de causa a maxima epicycli longitudine Luna distabat gradus 12 24′ et medius motus eius maior erat quam verus 59 sexagesmis, tempus autem usque ad secundam eclipsim similiter egyptiacorum annorum 245 et dierum 327 et horarum equinoctialium, simpliciter quidem 1 45′, exacte autem 1 15′, et hac de causa Luna a maxima epycicli epycicli] corr. ex epicicli G longitudine distabat gradibus 2 44′, eratque medius motus maior quam verus 13 sexagesimis, tempus etiam quod inter has observationes interfuit quodque 218 egyptiacos annos continet et dies 309 et horas equales 23 12′ secundum latitudinis motum medium iam expositum colligit, reiectis integris circulis, gradus 160 et 4 sexagesimas.

Sit ergo propter hec medius etiam centri Lune motus in prima quidem eclipsi in puncto F, in secunda vero in I, et quoniam CBI arcus gradum gradum] corr. ex gradus G est 160 4′, DF autem sexagesimarm 59′, EI vero sexagesimarum 13, colligetur etiam arcum DE graduum esse 160 50′. Quare utrique simul AD et EG arcus reliquorum ad semicirculum sunt gradum 19 10 et uterque isporum