〈V.9〉 Capitulum VIIII : De universali calculo lunari
Quandocunque igitur lunaris inequalitatis per hanc tabulam computationem facere voluerimus, capiemus medios Lune motus longitudinis, distantie, distantiae] in add. et del. A inequalitatis, ac denique latitudinis in proposito tempore in Alexandria modo iam pridem dicto. Denique duplicatum distantie numerum, integris inde subtractis circulis, queremus in tabula inequalitatis et correspondentes ipsi gradus in ordine tertio, si numerus dupplicatus usque ad 180 gradus fuerit, addemus inequalitatis medie gradibus, sin vero ultra 180 est, subtrahemus ab ipsis, et hunc exactum inequalitatis numerum rursus in eadem tabula queremus et quod ipsi correspondet in ordine quarto seorsum scribemus et similiter differentiam que est in ordine quinto. Postea ipsum dupplicatum numerum numerum] add. marg. G medie distantie nimirum in eisdem ordinibus queremus, et quot apponuntur in sexto ordine sexagesime, tot sexagesimas eius differentie sumentes quam seorsum scripsimus illi semper addemus quam in quarto inventam ordine seorsum posuimus, collectosque hinc gradus, si vere inequalitatis numerus 180 gradus non excedit, subtrahemus a gradibus mediorum motuum longitudinis atque latitudinis, sin autem excedit, addemus, et collectos numeros longitudinis quidem a gradibus constituti longitudinis loci computabimus et Lune verum motum ibi esse dicemus, latitudinis autem a boreali termino in eadem tabula queremus et gradus in ordine septimo conscriptos capiemus, totque gradibus dicemus Lune centrum a circulo per medium signorum distare in maximo circulo per polos eius descripto, ad septentereonem quidem, si numerus quo intravimus in primis 15 versibus invenitur, sin vero in sequentibus, ad meridiem, ita ut primus numerorum ordo progressum Lune qui est a septentrione ad meridiem contineat, secundus vero econtra ex meridie ad septentrionem.
〈V.10〉 Capitulum X: Quod nulla differentia de qua curandum sit fiat in coniunctionibus atque oppositionibus penes excentricum Lune circulum
Verum quoniam dubitare aliqui possent, ne forte in coniunctionibus etiam ac oppositionibus et in eclipsibus que in ipsis accidunt digna cure differentia etiam propter excentricum Lune circulum accidat, propterea quod in ipsis non semper in ipsa maxima longitudine centrum epicycli epicycli] corr. ex epicicli G precise inveniatur, sed possit ab eo satis magno arcu distare, cum situs qui in ipsa maxima longitudine sunt in mediis coniunctionibus et oppositionibus