PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 148v

Facsimile

〈IX〉

Liber VIIII Magne Compositionis Ptholomei incipit

〈IX.1〉 Capitulum I : De ordine globorum Solis, Lune, ceterorumque stellarum erraticarum

Verum que de fixis summatim quantum ab apparentibus atque ad hunc diem hunc diem] iter. et del. A cognitis intelligendum iuvamur dici possunt, hec ferme sunt. Cum autem ad compositionem istam quinque planetarum negotium restet, quantum fieri potest singulas speculationes ipsorum coniungemus. Nam ne sepius eadem repetantur, communiter prius de ipsis dicemus.

Primum igitur de spherarum ipsorum ordine que similiter situm habent quasi ad polos obliqui solaris qui per medium signorum est, quod omnes propinquiores terre sint quam sphera fixarum, et remotiores a terra quam sphera lunaris, quamque tres, Saturni, que maior est, et Iouis, que secunda et terre propinquior, et Martis sub ipsa remotiores a terra reliquis sunt, solari etiam ipsa, eodem fere modo ab omnibus primis mathematicis dicitur. Veneris autem atque Mercurii sphere a priscis quidem sub solari collocantur, a nonnullis autem iuniorum ipse quoque idcirco superponuntur, quoniam nunquam ab istis planetis defici Sol visus est. Sed hec ratio infir-