PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 104r

Facsimile

spicuum etiam hinc est quia, quando 10 36′ gradibus centrum Lune in obliquo circulo distat a nodo, cum ipsa sit in eadem minima distantia et umbre centrum communem obtineat sectionem circuli qui per medium signorum est et circuli qui per centrum Lune maximus ad rectos angulos obliquo describitur, tunc quarta pars diametri lunaris in umbram incidit.

Sed quando 8 20′ gradibus a nodo centrum Lune in obliquo circulo distat, tunc distat a medio signorum sexagesimis 43 20′′ unius gradus in circulo qui per polos eius maximus describitur, quando autem gradibus 10 36′ in obliquo circulo distat a nodo, tunc distat a circulo qui per medium signorum est 54 50′′ unius gradus sexagesimis in circulo qui per polos eius maximus describitur. Quoniam igitur duarum eclipsium excessus tertiam lunaris diametri partem continet excessus autem expositarum distantiarum centri eius in eodem maximo circulo a puncto circuli qui per medium est ab umbre videlicet centro sexagesimarum unius gradus est 11 47′′, patet quod etiam tota diameter Lune subtendit arcum maximi circuli qui circa centrum zodiaci in minima eius distantia describitur sexagesimarum unius gradus 35 20′′ proxime. Verum quoniam in secunda etiam eclipsi in qua lunaris diametri pars quarta defecit centrum Lune a centro quidem umbre distabat sexagesimis 54 50′′, a puncto vero quo linea centra coniungens arcum umbre secat quarta lunaris diametri parte, hoc est sexagesimis 8 50′′, perspicuum hinc est quia etiam linea que est a centro umbre in minima Lune distantia relinquitur sexagesimarum 46, et est indifferente quodam maior quam dupla et tribus quintis quam illa que est a centro Lune que est sexagesimarum 17 40′′. Sed linea etiam que est a centro Solis subtendit similiter arcum circuli qui per ipsum circa centrum zodiaci maximus describitur sexagesimarum 15 40′′, equaliter enim et Sol et Luna proprios circulos in maxima distantia coniunctionum atque oppositionum metiri demonstrati sunt. Quando ergo apparens Lune centrum in utraque parte circuli qui per medium signorum est distat a centro Solis unius gradus sexagesimis 33 20′′ que sunt a centro utriusque luminaris, tunc primum possibile est apparentem situm Lune in tactu tactu] corr. ex actu G Solis fieri.

Veluti si intelligamus circuli quidem qui per medium signorum est arcum AB, obliqui vero lunaris arcum GD equidistantes ad sensum pervenire usque ad eclipticorum temporum transitus, describamusque EG maximi circuli arcum per polos obliqui, intelligamusque Solis semicirculum esse