angulo FIA equalis est, propterea quod AF et AI equales sunt. Quare hinc quoque rursus colligitur, quia eadem differentia, idest angulo ADI, maior quidem est medius qui a maxima longitudine est quam apparens, idest EAF angulus quam angulus AFD, minor autem medius qui est ad minimam longitudinem quam apparens qui idem est videlicet IAD angulus quam angulus AIF, quod erat demonstrandum.
〈III.4〉 Capitulum IIII: De apparente inequalitate solari
His ita expositis, existimandum est eam quoque inequalitatem que in motu Solis apparet, quoniam una est et quoniam maius semper a minimo ad medium motum tempus facit quam a medio ad maximum, id enim iis que apparent consonum invenimus utraque prepositarum suppositionum fieri posse, ita tamen ut in epicyclo epicyclo] corr. ex epiciclo G motus Solis ad precedentia a maxima longitudine fiat. Rationabilius autem est excentricitatis positioni que simplicior est et uno non duobus motibus peragitur id attribuere. Precedit autem ut excentricitatis solaris circuli proportionem inveniamus, hoc est quam proportionem habeat que inter duo centra est ad eam que a centro excentrici est, et ad hec in qua maxime portione obliqui remotissimum a terra punctum excentrici est, hec Hiparcho Hiparcho] corr. ex Hipacho G quoque demonstrata sunt. Nam cum supposuisset 94 30′ dierum tempus esse a verno equinoctio ad estivum solstitium et ab estivo solstitio ab equinoctium autumnale dierum 92 30′, ex his apparentibus solis demonstrat lineam quidem inter predicta centra vigesimam quartam proxime partem esse illius que a centro excentrici est, remotissimum vero eius a terra punctum 24 30′ proxime estivum solstitium talibus gradibus precedere, qualium est obliquus 360. Nos autem, quamvis predictarum quartarum tempora expositasque proportiones easdem proxime nunc etiam invenimus, ut hac de causa nobis perspicuum fiat eandem semper positionem ab excentrico Solis circulo ad solstitialia et equinoctialia puncta servari, tamen, ne hic locus desertus a nobis videatur et ut etiam numeris nostris theorema hoc expositum sit, ipsi quoque sicut in excentrico circulo prepositorum demonstrationem faciemus eisdem apparentibus usi, hoc est, ut diximus, quod quod] corr. ex qud G a verno equinoctio ad estivale usque solstitium 94 30′ dierum tempus intersit, ab estivali autem solstitio ad equinoctium usque autumnale dierum 92 30′. Consonam enim dierum multitudinem invenimus inter equinoctia ac estivale solsti-