oriundum, oriundum] corr. ex orundum A omnium sane philosophorum, quos illa aluit et litteris et ingenio et virtute facile principem, qui, cum in Cleopatram Ptolemeorum regnum sub Octaviano, redacta in provinciam Egypto, desiisset, privatus ipse regio, tamen animo et ingenio non ad sordida artificia, non ad vitam desidiosam, non ad secessum in solitudinem se addixit, verum in illo tunc celeberrimo Alexandrino orbis gymnasio haud obscuris facultatibus totum se ab litteras contulit atque in primis in philosophia, humane preclara societatis parente, auctore illo suo nature interprete Aristotele contenta, deinde in mathematicis disciplinis etatem omnem contrivit: ut mathematicis tamen, quibus vagantia celo sidera cognoscuntur et quibus succurendum videbat, potius insudaret. Nam cum ipse veri investigandi amore raperetur, illudque in hoc corporato et aspectabili mundo agitatione continua et dispari fluitante non inveniretur, supera illa complexus est, que ratis ordinibus immutabilique constantia et demonstratione rectissime cognoscuntur et perfectissime sciuntur, ubi perpetuorum corporum intervalla, magnitudines, conversiones, anfractus, varii multiplicesque nature perinde animo et ratione cernuntur atque illa que oculis subiecta perspiciuntur, ut vivere in terris homines et cum diis ipsis in tanto divino celi ornatu versari videantur. Quarum celestium rerum motuumque scientiam prisci illi exquisito ingenio viri, agitatione certa et veritate commoti, et primam omnium quesiverunt et omnium ultimam invenerunt. Explicuit vero et penitus absolvit Ptolomeus, unus omnium doctissimus et ingenii subtilitate usque eo acerrimus, ut in astrorum speculatione e nature sinu naturam ipsam extorserit, provocaverit, in certamenque deduxerit. Is, cum Solis Luneque magnitudinem, volutiones, proportiones, incrementa, detrimentaque satis a maioribus commode tradita extitissent, errantium vero fixarumque stellarum ratio et motus non institutis certis et doctrina, sed instrumentis etiam ab Hypparcho perquisitus, non ratam et perpetuam demonstrationis viam afferret, voluit huic quoquam parti homo non sibi, sed aliis natus ita consulere quo deinceps nihil ad astrorum consumationem discipline esset amplius a quoquam postulandum. Itaque his suis libris ambitus, stationes, cursusque siderum ac eorum motum omnem et statum, rem cognitu dignam omniumque difficillimam, subtilissime agressus investigavit, recte ab aliis inventa comprobavit, depravata correxit, infinita invenit ut solus de admirabilitate celestium rerum nullis angustiis aut concisis disputationibus illigatus commodissime scripserit, acute enodaverit, cumulatissime satisfecerit. Atque certam disciplinam Grecis hominibus, quos nondum ea celestis scientie gloria attigerat, non ipsius scientie terminis, sed sui ingenii finibus absolutissime importaverit, et cum nihil diminuti, nihil supervacui, nihil preter rem ab eo scriptum sit, nullus ad eius inventa et scripta potuerit aspirare. Harum igitur tantarum maximarumque
Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)
Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 3r