PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 36v

Facsimile

punctum, polus autem equinoctialis sit D, et describantur EF et BIT due obliqui circuli portiones sic se habentes, ut E et I punctum, cum idem esse supponatur, per equalem ad utramque utramque] corr. ex uramque G partem paralleli qui per ipsa est arcum arcum] s add. et del. G distet a meridiano, describanturque rursus rursus] corr. ex rursum G per ipsa maximorum circulorum portiones ab ipso quidem G portio GE et GI, ab ipso autem D portiones DE et DI. Propter eadem ergo superioribus quoniam E, I puncta eundem facientia parallelum equales ipsius ad utranque partem meridiani faciunt arcus, equalium tam angulorum quam laterum GDE et GDI trilatere fiunt figure, quare arcus etiam GE arcui GI equalis est. Dico autem quod etiam GEF et GIB duo anguli duobus DEF et DIB sunt equales. Nam quoniam DEF angulus idem est angulo DIB, et angulus GED angulo DIG equalis equalis] pluri hec desunt GED et GIB angulus AEF equales. Quare utrique simul add. marg. G erunt, utrique simul GEF totus et GIB duobus DEF et DIB sunt equales, ut quod erat demonstrandum.

Describantur deinde propositorum circulorum eedem portiones, ita ut A et B puncta borealiora G puncto sint. Dico etiam sic idem accidere, idest quod utrique simul anguli CEF et LIB duobus angulis DEF et DIB equales sunt. Nam quoniam angulus DF idem est angulo DIB et anguli DEC et DIL sunt equales, totus LIB duobus simul DEF et DEC equalis erit, quare utrique simul LIB et CEF duobus simul DEF et DIB equales sunt.

Designetur rursus similis descriptio, ita ut punctum A quod in medio celi orientalis portionis est australius G puncto verticis sit, B autem quod est in medio celi occidentalis portionis eodem ipso borealius: dico quod utrique simul anguli GEF et LIB maiores sunt quam DEF et DIB duo anguli duobus rectis. Nam quoniam DIG angulus angulo DEG equalis est et ambo simul DIG et DIL duobus rectis equales, erunt utrique simul DEG et DIL duobus rectis equales. Sed angulus quoque DEF idem est angulo DIB. Quare utrique simul GEF et LIB maiores sunt quam utrique simul DEF et DIB, hoc est quam ipse DEF bis ambobus simul angulis DEG et DIL qui duobus rectis equales sunt, quod erat demonstrandum.

Proponatur etiam quod restat in simili descriptione punctum quidem A quod medii celi punctum orientalis obtinet portionis borealius quam G, punctum autem B quod est in medio celi occidentalis portionis australius: dico quod utrique simul anguli CEF et GIB minores sunt quam duo simul DEF et DIB duobus rectis. Nam propter eadem rursus utrique simul anguli CEF et GIB minores sunt quam utrique simul DEF et DIB, hoc est quam DEF bis ambobus simul DEC et DIG. Ipsi