PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 167r

Facsimile

medius stelle motus 44 50′ gradibus distabat a maxima longitudine, erit profecto ABI angulus talium 44 50′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 89 40′. Reliquus igitur GBI etiam erit 270 20′, uterque autem angulorum BGI et BIG 44 50′ earundem. Quapropter corde quoque sue GI quidem talium erit 84 36′ qualium est diameter circuli BGN triangulo descripti 120, utraque vero linearum BG et BI 45 46′ earundem. Qualium igitur utraque linearum BG et BI 3um, talium GI erit 5 33′. Rursus quoniam angulus AGF talium esse suppositus est 89 40′ qualium duo recti sunt 360, et BGI 45 50′ similiter, totus autem FGI 134 30′ colligitur, erit profecto arcus corde IM talium 134 30′ qualium est circulus qui rectangulo GIM circumscribitur 360, arcus vero corde GM reliquarum ad semicirculum 45 30′. Corde igitur etiam sue IM quidem erit talium 110 40′ qualium est GI qua rectus angulus subtenditur 120, GM autem 46 24′ earundem. Qualium igitur est GI linea 5 33′, hoc est FN semidiameter excentrici 60, talium etiam IM erit 5 7′ et GM 2 10′. Idcirco etiam FM colligitur 59 47′ earundem per longitudinem, tota autem linea FMG 61 57′.

Similiter quoniam angulus quoque DGN talium est 89 40′ qualium duo recti sunt 360, erit etiam arcus corde DN talium 89 40′ qualium est circulus qui GDN rectangulo circumscribitur 360, arcus autem corde GN reliquorum ad semicirculum graduum 90 20′. Corde igitur quoque sue DN quidem talium est 84 36′ qualium GD qua rectus angulus subtenditur 120, GN autem 85 6′ earundem. Qualium ergo est GD linea 3 talium est DN 2 7′ et GN 2 2] post corr. G 8′ et FGN tota 64 5′. Idcirco etiam FD que rectum angulum subtendit 64 7′. Quare qualium est FD linea 120, talium erit DN 3 58′, et arcus eius talium 3 48′ qualium est circulus qui FDN rectangulo circumscribitur 360. Angulus etiam DFN talium est 3 48′ qualium duo recti sunt 360, et reliquus ADF 85 52′ earundem, sed angulus quoque ADL 54 40′ earundem esse suppositus est, propterea quod stella in observatione 27 20′ gradibus a maxima longitudine distabat, ut reliquus etiam angulus FDL 31 12′ talium relinquatur qualium duo recti sunt 360. Quare arcus etiam corde FX talium est 31 12′ qualium est circulus qui FDX rectangulo circumscribitur 360, ipsa vero linea FX talium 32 16′ qualium est DF qua rectus angulus subtenditur 120. Qualium igitur est DF linea 64 7′, hoc est FL epicycli semidiameter 22 30′, talium XF linea erit 17 15′ 3′′. Qualium vero FL qua rectus angulus subtenditur 120, talium erit