PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 220v

Facsimile

talium erit etiam CM 0 46′ et angulus CAM talium 0 44′ qualium duo recti sunt 360. Supponitur autem etiam BAG BAG] corr. ex ABAG G angulus declinationis excentrici 2 30′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 5, et totus ergo angulus BAC talium erit 5 44′ qualium duo recti sunt 360. Quare arcus quoque linee BC talium est 5 44′ qualium est circulus qui BAC rectangulo circumscribitur 360, arcus vero linee AB 174 16′ ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue BC quidem talium est 6 0′ qualium AC que rectum subtendit 120, AB autem 119 51′ earundem. Quare qualium est AC linea 57 35′, talium BC quoque erit 2 53′ et AB 57 31′. Est autem etiam BL linea, cum sit equalis linee CT, 2 36′ earundem. Et quoniam quadratum linee AB cum quadrato linee BL facit quadratum linee AL, habebimus etiam hanc 57 42′ per lungitudinem earundem. Similiter quoniam linea LT, cum sit equalis linee BC, 2 53′ earundem est et quadratum linee AL cum quadrato linee LT facit quadratum linee AT, habebimus etiam longitudinem huius 57 46′ earundem. Quare qualium est AT que rectum subtendit 120, talium LT quoque erit 5 59′ et TAL angulus remotionis secundum latitudinem talium 5 44′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360 talium 2 52′, quos gradus in tertio tabule Saturni ordine in numero graduum 135 apponemus.

In maxima vero declinatione que in semicirculo minime longitudinis est, quoniam AG linea distantia que in principio Arietis est talium colligitur 57 40′ qualium CM 0 22′ demonstrata est, et GM similiter 4 35′, atque ideo reliqua AM sit 53 5′ et AC que rectum subtendit, quoniam indifferenti quodam maior est quam AM, 53 5′, erit etiam CM talium 0 50′ qualium est AC que rectum subtendit 120, et angulus CAM talium 0 48′ 48'] corr. ex 848 G qualium duo recti sunt 360. Eorundem vero etiam angulus BAG supponitur 5, et totus igitur BAC talium est 5 48′ qualium quatuor recti sunt 360. Quare arcus quoque linee BC talium erit 5 48′ qualium est circulus qui BAC rectangulo circumscribitur 360. Arcus vero linee AB 174 12′ ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue BC quidem talium erit 6 4′ qualium est AC que rectum subtendit 120, et AB 119 51′ earundem. Quare qualium est AC linea 53 5′, talium etiam BC erit 2 41′ et AB 53 1′. Et quoniam quadratum linee AB cum quadrato linee BL facit quadratum linee AL, demonstrataque est linea BL 4 36′ earundem, habebimus etiam longitudinem linee AL 53 13′ earundem.