PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 89v

Facsimile

strumentum in loco non tenebroso rectum ita statuimus, ut regularum latera quibus inter se ipsas a clavo connectuntur ad meridiem converterentur, paralellaque fierent linee meridiane iam capte et regula que basim habet recta absque ulla declinatione ac firmiter staret, altera vero mediocriter clavo cohartata in superficie meridiani circumducetur. Apposuimus autem etiam aliam regulam parvulam subtilem et rectam acommodatam parvo clavo ad extremitatem divise linee iuxta basim, ita ut circumducatur que pervenire possit usque ad maximam remotionem equaliter distantis extremitatis linee alterius regule, ut quando circumducitur possit ostendere distantiam que inter duas extremitates facta est.

Deinde hoc modo Lune observationes in progressibus qui fiunt in ipso meridiano et iuxta solstitialia puncta circuli qui per medium signorum est faciebamus. Circuli enim qui in huiusmodi habitudine per orizontis et centri Lune polos maximi describuntur iidem proxime fiunt illis qui per polos polos] corr. ex pollos G zodiaci describuntur, ad quos progressus lunaris latitudinis perspiciuntur et vera a puncto verticis distantia per hoc per se ac facile potest haberi. Moventes igitur regulam que tabellas habet ad Lunam in ipsis meridianis progressibus, donec per utraque foramina per medium maioris foraminis centrum eius perspiceretur, et notantes in tenui regula distantiam que fit inter extremitates linearum que in regulis sunt et ipsam distantiam conferentes cum linea recte regule que in 60 partes fuit divisa, invenimus quot portionum est linea predicte distantie talium qualium est que est a centro circuli qui a circumductione in meridiani superficie describitur 60, captoque arcu qui per tantam subtenditur lineam, habebamus perspectum Lune centrum a puncto verticis per hunc arcum distare in circulo qui per polos orizontis et ipsius maximus describitur qui tunc idem etiam meridiano fiebat qui meridianus per equinoctialis polos et zodiaci describitur.

Ut igitur maximum Lune latitudinis progressuum quam exactissime sciremus, usi tunc hac perspectione instrumentali sumus, quando maxime in estivali tropico ipsa fuit fuit] add. s. l. G et ad hec in ipso obliqui circuli borealissimo termino, tum quasi in his punctis per satis magnam distantiam idem secundum sensum Lune progressus determinatur, tum quia, cum Luna ad ipsum verticis punctum proxime tunc pervenisset, eundem proxime in Alexandrie paralello, ubi observationes nobis facte sunt, apparentem situm cum vero faciebat. Inveniebatur igitur in huiusmodi progressibus centrum Lune semper a puncto verticis distare duobus gradibus et octava proxime parte