PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 228v

Facsimile

in primis 15 versibus invenitur, si equate inequalitatis numerus 180 gradus non excedit, ad septentrionem, sin vero excedit, ad austrum, quando autem dicte longitudinis numerus ultra 15 versus excidit, si rursum inequalitatis numerus 180 gradus non excedit, ad austrum, sin autem excedit, ad septentrionem. Deinde harum etiam sexagesimarum que per longitudinem ultimo invente sunt tantam partem capiemus, quota ipse erant de 60a, et numeri sic facti in Venere quidem sextam partem ad septentrionem semper ponemus, in Mercurio autem m〈e〉dietatem medietatem] mdietatem A et quartam semper ad austrum, et sic ex compositione trium conscriptarum latitudinum apparentem ipsarum a circulo per medium singulorum secundum latitudinem motum cognoscemus.

〈XIII.7〉 Capitulum VII: De aparitionibus atque ocultationibus quinque planetarum

Verum cum etiam de remotione quinque stellarum secundum latitudinem iam dictum sit, reliquum est illa quoque addere que de apparitionibus ocultationibusque ipsarum respectu Solis factis considerantur. Accidit enim, sicut de non erraticis etiam dicebamus, multis modis distantias ipsarum ad Solem que in circulo per medium tam in apparitionibus quam in occultationibus considerantur inequales multis modis et multis de causis fieri, quarum prima est propter inequalitatem magnitudinum suarum, altera propter dissimilitudinem inclinationum zodiaci ad orizontas, tertia propter motum latitudinis ipsarum.

Nam si rursus maximorum arcus circulorum capiemus, orizontis quidem arcum AB, circuli vero maximi per medium signorum arcum GD, et E quidem punctum communem ipsorum sectionem orientalem vel occidentalem esse supposuerimus, puncta vero G et A ad austrum inclinata, et D punctum centrum sit Solis, ac per ipsum et per polum orizontis maximi rursum circuli arcum DBF descripserimus, stellamque stellamque] corr. ex stellam G oriri aut occidere in orizonte EB, quando quidem in circulo per medium fuerit, in puncto E, quando autem borealior ipso, in puncto I, quando vero australior, in puncto T, deduxerimusque a punctis I et T ad circulum per medium perpendiculares IC et TL, habebimus rursum per BD arcum aut per equalem, distante Sole sub terra, primo apparere stellam aut occultari. Ad maximum enim circulum sic descriptum eedem equalium sub terra distantiarum illuminationes radiorum Solis fiunt. Hac ergo primum in aliis inequalibus stellis inequali consequenter constituta, necesse est etiam,