PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 163r

Facsimile

locus in ipsa maxima longiudine invenitur et quando diametraliter ipsi opponitur. Id Id] post corr. G vero non per priscas observationes, sed per nostras invenimus. Hic enim maxime instrumentalis perspectionis utilitas intelligitur. Nam etiam si non prope observandas stellas certos iam habentes locos fixe cernuntur, quod in Mercurio ut plurimum accidit, propterea quod raro que nobis conscripte de fixis sunt equaliter Mercurio distant a Sole, possunt tamen etiam per multo distantium perspectionem exquisite querendarum stellarum situs tam per longitudinem quam per latitudinem capi.

Anno igitur Adriani 19 Athir secundum Egyptios die 14. sequente 15 Mercurius matutinus et in maxima distantia perspiciebatur ad fixam que est in corde Leonis, obtinebatque gradus Virginis 20 12′, Sol autem medius erat in 9 15′ gradibus Libre ut maxima distantia fuerit graduum 19 3′.

Eodem anno Pachon 19 vesperi in maxima rursus erat distantia perspectusque ad fulgentem de Succulis obtinere cernebatur gradus Tauri 4 20′. Sol autem medius 11 5′ Arietis gradus obtinebat, ita etiam hic maxima distantia 23 15′ graduum invenitur, unde perspicuum fit maximam mercurialis excentrici longitudinem non in Ariete, sed in Libra esse.

His enim datis, sit diameter ABG que per maximam longitudinem est, et sit zodiaci centrum B in quo est visus, A vero punctum sub ipso decimo Libre gradu, G autem sub decimo Arietis, descriptisque equalibus epicyclis in A et in G centris, unus in quo D et alter in quo E, producantur a puncto B recte tangentes epicyclos linee BD et BE, et deducantur a centris ad contactus perpendiculares AD et GE. Quoniam ergo maxima matutina a medio motu distantia que in Libra fuit fuisse observata est graduum 19 3′, erit angulus ABD, qualium quidem quatuor recti sunt 360, talium 19 3′, qualium vero duo recti sunt 360, talium 38 6′. Quare arcus quoque corde AD talium erit 38 6′ qualium est circulus qui circa ABD rectangulum describitur 360. Corda vero eius AD talium 39 9′ proxime qualium est AB qua rectus angulus subtenditur 120.

Rursus quoniam vespertina maxima a medio motu distantia que in Ariete fuit observata est fuisse graduum 23 15′, erit etiam angulus GBE talium 23 15′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 46 30′. Quare arcus quoque corde GE talium erit 46 30′ qualium est circulus qui circa GBE rectangulum describitur 360, et corda eius GE talium 47 22′ qualium est BG qua rectus angulus