motus et locos ipsorum his rationibus constituimus, in latitudinis autem motu antea quidem etiam ipsi errabamus eo quod utebamur secundum Hyparchum illa proportione ex Luna sexcentis quinquagintaque proxime vicibus circulum suum mensuraret, bis autem atque semis umbram secundum mediam in pleniluniis distantiam. His enim suppositis, et ad hec quantitate inclinationis obliqui circuli Lune, particularium eclipsium ipsius termini dantur, capiebamus igitur eclipsium distantias, et a magnitudine obscurationum in temporibus mediis motum latitudinis in obliquo circulo ab altero nodorum computabamus, et per demonstratam inequalitatis differentiam periodicos motus a veris discernebamus, et sic periodicos latitudinis motus in mediis eclipsium temporibus et locum quo in interiecto tempore pervenit, circulis integris semper reiectis, inveniebamus. Nunc autem faciliore usi via que suppositionibus eisdem ad invenienda quesita non indiget, et motum latitudinis per computationem illorum factum factum] corr. ex factam G falsam invenimus, et ab hoc absque illis percepto rationes rationes] post corr. G quoque ipsas de magnitudinibus atque distantiis tanquam falsas redarguimus ac emendavimus, id ipsum in Saturni quoque atque Mercurii rationibus fecimus. Mutavimus enim nonnulla non exacte percepta, quoniam veriores postea observationes in nos pervenerunt. Quippe decet omnes qui amore veritatis impulsi has speculationes suscipiunt non solum ad priscorum emendationem certiore novaque uti via, verum etiam ad sui isporum, nec id turpe sibi putare, si non solum a se ipsis verum etiam ab aliis ad exactiora revocantur, presertim cum magna hec atque divina professio sit. Sed quomodo singula horum demonstrantur, in propris locis explanabimus. In presentiarum autem, ut consequenter progrediamur, ad demonstrandum latitudinis motum revertamur, hec demonstratio sic se habet.
Nam primum ad huius medii motus emendationem defectus Lune quam diligentissme conscriptos quam remotissimi temporis inveniri potuerunt quesivimus, in quibus et obscurationum magnitudines equales fuerunt, in eodemque nodo facte et in utrisque aut a septentrione aut a meridie similiter et ad hec Luna in distantia erat equali. Hec enim cum ita se habeant, necesse est ut centrum Lune equaliter in utroque defectu ipsius et ad easdem distet nodi partes, et idcirco verus motus eius integros in medio tempore observationum circulos latitudinis contineat.
Primam igitur eclipsim cepimus que primo et trigesimo primi Darii anno in Babylone fuit observata Tibi secundum Egyptios tertio sequente