PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Theon of Alexandria, 〈Commentum in Almagesti〉 (tr. in or before 1556)

Munich, BSB, Clm 719a · 8v

Facsimile

quinque: AB AG BD GD AD.

Et quoniam locus ab AG BD, inclusus aequalis est ambobus, et ei qui ab AB GD, et ei qui ab AD BG, et si a loco dato ab AG BD, incluso sub aufer, aufer] add. sup. lin. M trahamus locum qui sub AB GD, includitur, datum relinquetur etiam reliquus qui ab AD BG, includitur, datus. Sed data est AD; data igitur est BG recta. Et manifestum nobis est quod si dentur duae circumferentiae et rectae eas subtendentes, dabitur etiam recta subtendens excessum duarum circumferentiarum datarum. Patet vero quod per hoc theorema alias non paucas rectas inscribemus, et illam quidem quae subtendit circumferentiam XII partium, quoniam habemus eam quae subtendit LX et eam quae LXXII subtendit. Manifestum vero, inquit, quod per hoc lemmatium alias non paucas rectas in canonem inscribemus, et quidem rectas subtendentes excessus duarum datarum circumferentiarum, quarum rectae subtendentes ipsas datae sunt. Si enim rursum ab extremitate diametri ducimus rectam subtendentem circumferentiam partium XXXVI et partium LX, inveniemus etiam rectam subtendentem excessum earum, hoc est, rectam subtendentem circumferentiam XXIIII partium. Et rursum, si ducimus lineam subtendentem circumferentiam XXIIII partium et circumferentiam LXXII partium, invenimus invenimus] corr. ex etiam M rectam subtendentem earum excessum, XLVIII partium. Et rursum, si ducimus rectam subtendentem circumferentiam XLVIII partium et subtendentem circumferentiam XC partium, inveniemus rectam subtendentem circumferentiam XLII partium. Et hac ratione plures inveniemus, et quoque, ut dixit, etiam rectam subtendentem circumferentiam XII partium, cum habeamus subtendentem circumferentiam LX et subtendentem circumferentiam LXXII partium. Nam in eadem figura ponit rectam AB latus hexagoni esse partium 60 (qualium diameter 120), subtendentem vero circumferentiam LX partium (qualium circulis CCCLX), et rectam AG pentagoni latus esse partium 70 32′ 3′′, subtendentem vero circumferentiam ABG LXXII partium. Dico, inquit,