tam in se difficultatem habet; neque solum partes resolvere in primas sexagesimas, sed etiam primas in secundas, et secundas in tertias, et tertias in quartas, et continuo ordine consequenter, ad quantum usus exigit. In multiplicationibus autem et divisionibus, sequemur, et ad docendi methodum pertinet, ut pauca praesumamus de multiplicationibus et divisionibus, quarum manifestiorem inquisitionem in propriis locis de illorum numerorum constructione faciemus, ubi magis in conspectum proponemus. Consequens erit et hic declarare quae species proveniat ex multiplicatione partium in partes, et in sexagesimas primas, et in secundas, tertias, et quartas, et sic consequenter. Si enim pars in multiplicationibus per species unitatis ordinem observaverit, immutabilis est. Eundem enim locum unitas, per tria (exempli gratia) multiplicata, ipsum ternarium numerum retinet; et si in quartum, quartum; et si in octavum, octavum. Sicut et Diophantes inquit: Quando unitas immutabilis et firma ubique existit, species aliqua in illam multiplicata, illa ipsa species manebit. Eodem etiam modo, pars in quam speciem multiplicata fuerit, illam ipsam speciem servat. Quare, pars, si quidem in partem multiplicetur, partem faciet; in primas vero sexagesimas, primas sexagesimas; in secundas vero, secundas; in tertias vero, tertias, et ordine consequenter. In minutiis vero alicuius partis non idem reperimus, sicut deinceps demonstrabimus. Quocunque enim rursum modo, iuxta Diophantem, in multiplicationibus partium unitatis species mutatur (ternarius enim in se multiplicatus, quadratum que efficit et speciem mutat), eodem etiam modo hic minutiae partis mutant species, sicut inde manifestum erit, quia pars cognatione quandam ad unitatem et eius partes servat, et rationi convenientius quidem sic. Ut autem etiam lineari demonstratione ostendamus quae species proveniat ex multiplicatione partium in primas, secundas, et tertias sexagesimas, et ul-
Theon of Alexandria, 〈Commentum in Almagesti〉 (tr. in or before 1556)
Munich, BSB, Clm 719a · 2r