per 0 2′ 47′′ 5′′′ diminuemus, tertios tertios] post corr. G per 353 52′ 34′′ 13′′′ augebimus, quartos per 57 21′ 44′′ 1′′′, quintos per 117 12′ 49′′ 54′′′.
Deinde annuam tabulam 24 versuum faciemus et aliam sub ipsa ipsa] corr. ex ipsam G menstruam versuum 12. Habebit autem utraque totidem ordine quot prima, et in menstrua quidem tabula primum mensem in primo ordine versus primi ponemus, in ordine secundo eiusdem semper versus primi mensis dies 29 31′ 5′′ 8′′′ 20′′′′, in tertio Solis in hoc tempore collectos gradus 29 6′ 23′′ 1′′′, in quarto inequalitatis lunaris gradus 25 49′ 0′′ 8′′′, in quinto latitudinis gradus 30 40′ 14′′ 9′′′, quos augebimus eisdem muneris qui in primis versibus scripti sunt. In tabula vero annua in primo quidem ordine primi versus primum annum ponemus, in secundo ressiduos 13 mensium dies 18 53′ 52′′ 48′′′, in tertio solaris motus in tanto tempore gradus 18 22′ 59′′ 18′′′, in quarto lunaris inequalitatis gra-dus 335 37′ 1′′ 51′′′, in quinto latitudinis gradus 38 43′ 3′′ 51′′′, quos etiam augebimus nunc expositis tresdecim mensium quantitatibus nunc duodecim mensium, et colliguntur dies 354 22′ 1′′ 40′′′, solaris motus gradus 349 16′ 36′′ 16′′′, lunaris inequalitatis 309 48′ 1′′ 42′′′, latitudinis 8 2′ 49′′ 42′′′ qui numeri in ultimo mensium tabule versu in quatuor ordinibus conscripti sunt, quoniam prima que sequitur coniunctio sive oppositio post integros annos egyptiacos ponitur. Sufficiet autem ad secundas usque sexagesimas in tabulis progredi.