noctiali gradibus distat, et scribitur per borealia parve Britanie.
Ubi autem maximus dies 19 ½ equinoctialium horarum est, ille parallelus 62 gradibus ab equinoctiali distat, et scribitur per insulas quas Ebudas nominant.
Ubi autem maximus dies 20 horarum equinoctialium est, ille parallelus 63 gradibus distat ab equinoctiali, et scribitur per Tylem Insulam.
Ubi vero maximus dies xxi horarum equinoctialium est, ille parallelus 64 30′ gradibus distat ab equinoctiali, et scribitur per Scythicas gentes ignotas.
Ubi maximus dies horarum est equinoctialium 22, ille parallelus 65 30′ gradibus distat ab equinoctiali.
Ubi maximus dies horarum est equinoctialium 23, ille parallelus ab equinoctiali 66 gradibus distat.
Ubi autem maximus dies 24 horarum equinoctialium est, ille parallelus distat ab equinoctiali gradibus 66 8′ 40′′; hic primus eorum est qui periscii, hoc est latine circumbratiles appellantur. In estivali enim solstitio dumtaxat, Sole non occidente, ad omnes orizuntis partes gnomonum umbre vertuntur; hic estivalis tropicus parallelus semper, brumalis vero nunquam apparet, ambo enim permutatim orizuntem tangunt. Obliquus autem circulus qui per medium signorum est, quando verum equinoctiale punctum oritur, idem fit cum orizunte. Siquis vero contemplationis causa universaliora borealiorum declinationum accidentia querat, is inveniet, ubi elevatio poli 67 proxime graduum est, ibi nequaquam 15 zodiaci gradus ad utranque estivalis solsticii partem occidere, ita ut dies maxima et umbrarum ad omnes orizuntis partes circumductio menstrua ferme fiat. Hec quoque facile per iam expositam obliquationis tabulam intelliguntur.
Nam quotcunque distare ab equinoctiali gradibus parallelum inveniemus qui verbi gratia 15 gradus ex utraque tropici parte intercipiat, quique tunc aut semper aut nunquam appareat cum intercepta eius circuli parte qui per medium signorum est, tot profecto gradibus a 90 unius quarte partibus borealis poli elevatio deficiet.
Ubi autem elevatio poli 69 ½ graduum est, ibi 30 gradus ex utroque solsticii estivalis parte non occidere quisquam inveniet, ita ut duorum proxime mensium maximus dies et gnomones circumumbrales eodem tempore fiant.
Vbi elevatio poli 73 20′ graduum est, ibi 45 gradus ex utraque solsticii estivalis parte non occidere quispiam inveniet, ita ut et maximus dies et gnomones periscii ad trium mensium proxime spatium extendantur.
Vbi elevatio poli 78 20′ graduum est, ibi ex utraque