〈VI〉
Incipit liber VI Magne compositionis Ptolomei
〈VI.1〉 〈Capitulum I:〉 De coniunctionibus atque oppositionibus Solis et Lune
Cum vero deinceps de coniunctionibus atque oppositionibus eclipticis Lune ac Solis Lunae … Solis] iter. A dicendum sit, precedatque ad hoc coniunctionum et oppositionum verarum consideratio, quamvis ad primam istarum intelligentiam periodicos et inequales motus quos de utrisque demonstravimus luminaribus sufficere arbitramur, cum possibile per eos sit, si non tedeat quottidie ac diligenter inquirere, futuarum oppositionum et coniunctionum locos locos] post corr. G et tempora invenire, tam earum que in mediis motibus quam illarum que vere cum inequalitate considerantur. Tamen ut etiam hec nobis faciliora sint, tum temporibus et locis periodicarum coniunctionum et oppositionum expositis, tum mediorum temporum locis inequalitatis et latitudinis Lune, quibus et verarum coniunctionum ac oppositionum equatio fit et ab istis ea que eclipsium est, composuimus tabulas ad hanc considerationem hoc modo.