erit. Sin vero in eisdem stellis arcus similis arcui FT idem ubique servatur, ut certe conveniens est, —sicut enim radii solares a diversitate eris disponuntur, sic stellas quoque disponi necesse est—, sufficient nobis distantie in uno solummodo climate observate ad considerandas lineis ceteras, sive per regiones, sive per progressum fixarum sphere ad successionem partium eiusdem demonstratam declinatio circuli per medium permutetur.
Detur enim in subiecta figura distantia EF per observationem in quovis climate. Quoniam igitur in duos maximorum circulorum arcus IB et IF arcus BT et FA producti sunt, erit proportio corde dupli arcus AB ad cordam dupli BI composita ex proportionibus cordarum dupli arcus E ad dupli EF et dupli FT ad dupli TI. Sunt autem de arcubus qui queruntur BI et TI quarte partis uterque. Cum vero E punctum supponatur quocum simul stella oritur et A medii celi punctum per ascensionum tabulas datur, datus erit etiam arcus E et arcus EF per observationem. Arcus autem AI colligitur daturque partim ex distantia equinoctialis circuli a puncto A, que distantia per tabulam obliquationis invenitur, partim a distantia equinoctialis a puncto verticis in eodem meridiano, que tanta est quanta poli elevatio est. Erit ergo reliquus etiam FT datus.
Quo invento eodemque ubique permanente, per ipsum magnitudines arcus EF in aliis declinationibus factas ab eisdem percipiemus. Rursus enim proportio corde dupli arcus IB ad cordam dupli arcus AB componetur ex proportiombus cordarum dupli arcus IT ad dupli TF et dupli FC ad dupli EA. arcus … EA] add. marg. G De arcubus autem qui queruntur FT modo supponitur, E vero punctum, quod simul cum stella oritur, in proposito climate per premissa datum est, et quoniam similiter arcus etiam CA et BA dati sunt, reliquus etiam EF zodiaci arcus datus est.
Hic modus investigandi et in ocultationibus etiam occasuum nobis sufficiet, solum ferme in eadem figura situ zodiaci in parte altera descripto secundum quod declinatio exigit, quoniam BD arcus occidentalis esse supponitur. Sed ne locus iste omnino neglectus videretur, sufficere putamus que dicta sunt ad demonstrandam huiusmodi speculationem. Nam cum genus huiusmodi predictionis varium multiplexque inveniatur, non solum penes regionum diversitates et zodiaci declinationes pene innumeras, verum etiam penes stellarum multitudinem, cunque