〈XIII.6〉 Capitulum VI : Calculus remotionis quinque planetarum secundum latitudinem
Hec cum ita se habeant, calculum etiam latitudinis stellarum hoc modo faciemus.
In tribus superioribus in congruentes tabule numeros per longitudinem equatam intrabimus, sed in Marte quidem ipsam longitudinem capiemus equatam, in Iove autem 20 ab ea gradus subtrahemus, in Saturno vero 50 addemus, appositasque in quinto latitudinis ordine sexagesimas conscribemus. Similiter inequalitatis equate numerum in eisdem numeris queremus, et appositam ei latitudinalem differentiam, si equata longitudo in primis 15 versibus fuerit, ex ordine tertio capiemus, sin autem in sequentibus, ex ordine quarto, multiplicabimusque in conscriptas sexagesimas, et facto numero stellam distare a circulo per medium dicemus, borealioremque esse, si latitudinalem differentiam ex ordine tertio cepimus, sin vero ex quarto, australiorem.
In Venere autem atque Mercurio per equatum inequalitatis numerum in tabulam intrabimus, appositasque ipsi in tertio et quarto latitudinis ordine seorsum conscribemus easdem quidem ipsas que in aliis tribus ordinibus sunt, que vero in quarto Mercurii ordine, si equatus longitudinis numerus in primis 15 versibus fuerit, cum decime partis earum subtractione, sin vero in reliquis, cum eiusdem partis additione, deinde longitudini equate semper in Venere quidem 90, in Mercurio autem 270 gradibus additis reiectisque circulis, si habentur, collectum numerum in eisdem duobus primis ordinibus queremus, et quotquot erunt sexagesime huiusmodi numero in ordine quinto apposite, tot de conscriptis ex ordine tertio capientes conscribemus, quando quidem longitudo una cum additione predicta in primis 15 versibus est, si equate etiam inequalitatis numerus in ipsis primis sit, ad austrum, sin vero in reliquis, ad boream, quando autem dictus longitudinis numerus ad inferiores ultra 15 versus excidit, si equate inequalitatis numerus in primis rursum versibus sit, ad septentrionem, sin vero in reliquis ad austrum.
Deinde rursum equatam longitudinem ipsam quidem simpliciter in Venere, in Mercurio autem cum additione 180 graduum in eisdem ordinibus inveniemus, et quotquot etiam in ordine quinto sexagesime apponuntur, tot de conscriptis ex ordine quarto capientes conscribemus, quando, sicut diximus, longitudinis numerus quo intravimus